IIb
CICERO ATTICO SAL.

Scr. in Tusculano IV K. Iun. a. 709

Cras igitur auctio Peducaei. Cum poteris ergo. Etsi impediet fortasse Faberius. Sed tamen cum licebit. Dionysius noster graviter queritur et tamen iure a discipulis abesse se tam diu. Multis verbis scripsit ad me, credo item ad te. Mihi quidem videtur etiam diutius afuturus. Ac nollem; valde enim hominem desidero.

A te litteras exspectabam, nondum scilicet; nam has mane rescribebam.

III
CICERO ATTICO SAL.

Scr. in Tusculano III K. Iun. a. 709

Ego vero ista nomina sic probo, ut nihil aliud me moveat, nisi quod tu videris dubitare. Illud enim non accipio in bonam partem, quod ad me refers; qui, si[[88]] ipse negotium meum gererem, nihil gererem[[89]] nisi consilio tuo. Sed tamen intellego magis te id facere diligentia, qua semper uteris, quam quod dubites de nominibus istis. Etenim Caelium non probas,

[88]. qui si» quid Δ.

[89]. nihil gererem omitted by Δ.

his brothers on account of the great service I rendered them, I am sending a letter to invite him to stay at my house. As I was sending Alexander with it, I gave him this letter.