In utramque partem disputat, sed tamen ad extremum utilitate, ut putat, officium dirigit[343] magis quam humanitate.
Quaerit, si in mari iactura facienda sit, equine pretiosi potius iacturam faciat an servoli vilis. Hic alio res familiaris, alio ducit humanitas.
"Si tabulam de naufragio stultus arripuerit, extorquebitne eam sapiens, si potuerit?"
Negat, quia sit iniurium.
"Quid? dominus navis eripietne suum?"
"Minime, non plus quam navigantem[344] in alto eicere de navi velit, quia sua sit. Quoad enim perventum est[345] eo, quo sumpta navis est, non domini est navis, sed navigantium."
90 "Quid? si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque[346] rapiat, an alter cedat alteri?"
"Cedat vero, sed ei, cuius magis intersit vel sua vel rei publicae causa vivere."
"Quid, si haec paria in utroque?"
"Nullum erit certamen, sed quasi sorte aut micando victus alteri cedet alter."