"Quid? si pater fana expilet, cuniculos agat ad aerarium, indicetne id magistratibus filius?"

"Nefas id quidem est, quin etiam defendat patrem, si arguatur."

"Non igitur patria praestat omnibus officiis?"

"Immo vero, sed ipsi patriae conducit pios habere cives in parentes."

"Quid? si tyrannidem occupare, si patriam prodere conabitur pater, silebitne filius?"

"Immo vero obsecrabit patrem, ne id faciat. Si nihil proficiet, accusabit, minabitur etiam, ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris."

91 Quaerit etiam, si sapiens adulterinos nummos acceperit imprudens pro bonis, cum id rescierit, soluturusne sit eos, si cui[347] debeat, pro bonis. Diogenes ait, Antipater negat, cui potius assentior.

Qui vinum[348] fugiens vendat sciens, debeatne dicere. Non necesse putat Diogenes, Antipater viri boni existimat. Haec sunt quasi controversa iura Stoicorum. "In mancipio vendendo dicendane vitia, non ea, quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium iure civili, sed haec, mendacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum?" Alteri dicenda videntur, alteri non videntur.

92 "Si quis aurum vendens orichalcum se putet vendere, indicetne ei vir bonus aurum illud esse an emat denario, quod sit mille denarium?"

Perspicuum est iam, et quid mihi videatur, et quae sit inter eos philosophos, quos nominavi, controversia.