These are in substance the arguments raised against the conduct of Regulus. Let us consider them each in turn.
104 XXIX. "Non fuit Iuppiter metuendus ne iratus noceret, qui neque irasci solet nec nocere."
Haec quidem ratio non magis contra Reguli quam contra omne ius iurandum valet. Sed in iure iurando non qui metus, sed quae vis sit, debet intellegi; est enim ius iurandum affirmatio religiosa; quod autem affirmate quasi deo teste promiseris, id tenendum est. Iam enim non ad iram deorum, quae nulla est, sed ad iustitiam et ad fidem pertinet. Nam praeclare Ennius:
(Thyestes?) Fab. inc., Vahlen2, 403
Ó Fides alma ápta pinnis ét ius iurandúm Iovis!
Qui ius igitur iurandum violat, is Fidem violat, quam in Capitolio "vicinam Iovis optimi maximi," |Unknown| ut in Catonis oratione est, maiores nostri esse voluerunt.
105 At enim ne iratus quidem Iuppiter plus Regulo nocuisset, quam sibi nocuit ipse Regulus.
Certe, si nihil malum esset nisi dolere. Id autem non modo [non][361] summum malum, sed ne malum quidem esse maxima auctoritate philosophi affirmant. Quorum quidem testem non mediocrem, sed haud scio an gravissimum Regulum nolite, quaeso, vituperare. Quem enim locupletiorem quaerimus quam principem populi Romani, qui retinendi officii causa cruciatum subierit voluntarium?
Nam quod aiunt: "minima de malis," id est ut turpiter potius quam calamitose, an est ullum maius malum turpitudine? quae si in deformitate corporis habet[362] aliquid offensionis, quanta illa depravatio et foeditas turpificati animi debet videri! 106 Itaque nervosius qui ista disserunt, solum audent malum dicere id, quod turpe sit, qui autem remissius, ii tamen non dubitant summum malum dicere.
Nam illud quidem: