Accius, Atreus; Ribbeck2, 228
Néque dedi neque do ínfideli cuíquam
idcirco recte a poëta, quia, cum tractaretur Atreus, personae serviendum fuit. Sed si hoc sibi sument, nullam esse fidem, quae infideli data sit, videant, ne quaeratur latebra periurio.
107 Est autem ius etiam bellicum fidesque iuris iurandi saepe cum hoste servanda.[363] Quod enim ita iuratum est, ut mens conciperet fieri oportere, id servandum est; quod aliter, id si non fecerit, nullum est periurium. Ut, si praedonibus pactum pro capite pretium non attuleris, nulla fraus sit,[364] ne si iuratus quidem id non feceris; nam pirata non est ex perduellium numero definitus, sed communis hostis omnium; cum hoc nec fides debet nec ius iurandum esse commune. 108 Non enim falsum iurare periurare est, sed, quod ex animi tui sententia iuraris, sicut verbis concipitur more nostro, id non facere periurium est. Scite enim[365] Euripides:
Hippolytus 612
Iurávi lingua, méntem iniuratám gero.
Regulus vero non debuit condiciones pactionesque bellicas et hostiles perturbare periurio. Cum iusto enim et legitimo hoste res gerebatur, adversus quem et totum ius fetiale et multa sunt iura communia. Quod ni ita esset, numquam claros viros senatus vinctos[366] hostibus dedidisset.
Rebuttal.
104 XXIX. "He need not have been afraid that Jupiter in anger would inflict injury upon him; he is not wont to be angry or hurtful."
(1) An oath is a covenant with Justice and Good Faith;