C.

Rex Justic. suis ad custodiam Judæorum assignatis, Salutem. Monstraverunt nobis Mosseus de Hornden et Suetecota, uxor ejus, Judæi Lond. quod cum ipsa Suetecota Christiana non sit, nec aliquo tempore fuerat baptizata, quidam emuli eorum, maliciose confingentes ipsam Suetecotam baptizatam fuisse inter duo bella de Lewes et Evesham, eam super hoc defamarunt; in ipsorum Mossei et Suetecotæ dampnum non modicum et gravamen. Et ideo vobis mandamus, quod, inquisita inde plenius veritate per Christianos et Judæos, sicut mos est; si inveneritis quod prædicta Suetecota non fuit baptizata, sicut sibi imponitur, tunc iisdem Mosseo et Suetecotæ, juxta officii vestri debitum, pacem habere inde faciatis.—Claus. 16. E. 1, m. 20.


D.

Rex vicecomitibus et omnibus ballivis et fidelibus suis, Salutem. Cum dilecti nobis in Christo fratres de ordine Prædicatorum in Anglia, Judæis, quorum mentes vetustas erroris, et perfidiæ, obnubilat, et obcæcat, prædicare proponunt Verbum Dei, quo facilius, interveniente gratia Spiritus Sancti, ad fidei Catholicæ converti valeant unitatem; et ob hoc, dilectus nobis in Christo, Prior Provincialis ejusdem ordinis nobis supplicavit, ut vobis demus in mandatis quod omnes Judæos, ubicunque locorum in ballivis vestris conversantes, efficaciter moneatis, et inducatis, quod in locis, ubi vobis de consilio fratrum ipsorum magis expedire videbitur, ad audiendum Verbum Dei conveniant, et illud ab iisdem fratribus, absque tumultu, contentione, vel blasphemia, audiant diligenter et benigne: et si forte Altissimus velamen duritiæ a cordibus eorum auferens aliquibus vel alicui ipsorum Judæorum gratiam dederit convertendi, quod cæteri Judæi eis super hoc non impediant, nec per alios impediri procurent: Nos prædictum propositum ipsorum fratrum pium et salubre attendentes, et precibus prædicti Prioris favorabiliter annuentes, in hac parte, vobis mandamus, quod omnes efficaciter moneatis, et eos ad hoc, modis quibus melius sciveritis, inducatis, prout unicuique vestrum inspiraverit spiritus veritatis. In cujus &c. quamdiu regi placuerit duraturas. Teste rege apud Winton. 2 die Januar.—Pat. 8 E. 1. m. 27.


E.

Johannes de sancto Dionysio, Custos Domus conversorum, tulit breve regis, de magno sigillo, in hæc verba. Edwardus, &c. Justiciariis ad Custodiam Judæorum, &c. assignatis, Salutem. Ex parte conversorum domus nostræ London. Nobis est ostensum, quod cum medietas bonorum, et catallorum, Judæorum conversorum seu convertendorum, ad fidem Catholicam, ad conversos domûs nostræ prædictae, ratione concessionis nostræ eis inde factæ pertineat, alia medietate, illis qui sic a tempore concessionis nostræ prædictæ convertuntur, reservata: ac Belager Judæus Oxon. nuper ad fidem Catholicam se converterit &c. ideo mandamus &c. T. R. apud Woodstock, 25 die Aprilis, an. Reg. nostr. nono.—Rot. placit. term. Pasche 9. E. 1. r. 7.

Per hoc breve liberantur eidem Johanni, bona, et catalla subscripta, videlicet, unus Liber Prest. Constit. precii 12d.; unus Græcismus precii 6d.; una Legenda, precii 10d.; unum Doctrinale Magnum, precii 1d.; quidam Liber Constitutionum, precii 4s.; quidam Codex, precii 16s.; quoddam Insciatum, precii 16s., &c.