Rex, &c. Majori et Baronibus London. &c. Semper dileximus vos multum, et jura et libertates vestras bene observari fecimus, unde credimus vos nos specialiter diligere, et ea quæ ad honorem nostrum, et pacem et tranquillitatem terræ nostræ eduntur, libenter velle præstare. Verum cum sciatis, quod Judæi in speciali nostra protectione sint, miramur quod Judæis in civitate London. morantibus, malum fieri sustinetis; cum id manifeste sit contra pacem regni, et terræ nostræ tranquillitatem. Ita quidem magis miramur et movemur, quia alii Judæi, per Angliam ubicunque moram fecerunt, exceptis illis qui sunt in villa vestra in bona pace consistunt. Nunc id tamen diximus pro Judæis nostris, pro pace nostra: quia si cuidam tantum pacem nostram dedissimus, debet inviolabiliter observari. De cætero autem, Judæos in civitate London. morantes, vestræ committimus custodiæ, ut si quis eis malum facere attentaverit, vos manu forti eis subsidium facientes, eos defendatis. Vestris enim manibus eorum sanguinem requiremus, si forte per defectum vestri aliquid mali eis acciderit, quod absit. Scimus enim bene quod per fatuos villæ, et non per discretos, hujusmodi eveniunt; et debent discreti fatuorum stultitiam compescere.
Teste me ipso, apud Montem fortem, 29 die Julii.—Pat. 5 Joh. m. 7, n. 18.
G.
Rex omnibus, &c. Sciatis quod quietavimus Roberto filio Rogeri, tota vita sua, de omnibus debitis Judæorum, Willielmi de Chesney, patris Margaretæ, uxoris ejusdem Roberti; et præcipimus quod inde sit quietus, tota vita sua, et in hujus rei testimonium, has literas nostras patentes, ei fieri fecimus.
Teste me ipso 19 die August.—Pat. 10. Joh. m. 5.
H.
Rex Majori et Vicecom. London. &c. Sciatis quod dedimus dilecto, et fideli nostro, Com. de Ferrariis, domum Isaac Judæi de Norw. &c. in London. in parochia Sanctæ Margaretæ, cum redditibus et omnibus pertinentiis suis, et cartam nostram ei modo fieri fecimus; ideo vobis mandamus, quod, secundum tenorem ejusdem cartæ nostræ, ei sine dilatione plenam seisinam habere faciatis.
Teste me ipso apud Craneborn 8 die Julii.—Claus. 15 Joh. m. 3.