I.
Si quis debitum mutuo acceperit aliquid a Judæis plus vel minus et moriatur antequam debitum illud persolverit, debitum illud non usuret quamdiu hæres fuerit infra ætatem, de quocunque tenet; et si debitum illud inciderit in manus nostras, nos non capiemus nisi catallum contentum in charta. Et si quis moriatur et debitum debuerit Judæis, uxor eius habeat dotem suam et nil reddat de debito illo. Et si liberi ipsius defuncti qui fuerunt infra ætatem remanserint, provindeantur eis necessaria secundum tenementum quod fuerit defuncti; et de residuo solvatur debitum; salvo tamen servitio Dominorum.
K.
Mathew Paris furnishes us with an idea of King John’s religious principles: he informs us that when John’s subjects saw no other way of treating him but by taking up arms against him, whilst the former appealed to the Pope, the latter appealed to Admirallus, King of Morocco, a Mahometan, promising to surrender his crown and kingdom to him, and hold them from him as his vassal; and likewise to renounce the Christian religion, as vain; and faithfully to adhere to the Mahometan religion. Admirallus rejected the offer with scorn. See also Prynne and Tovey.
L.
Rex Custodibus Portuum Angliæ salutem. Præcipimus vobis quod Judæos qui venturi sunt in terram nostram Angliæ, de transmarinis partibus, ad morandum in terra nostra Angliæ, cum catallis suis, libere, et sine impedimento in portu nostro accedere permittatis; accepta ab eis sufficienti securitate, secundum legem Judæorum per fidem eorundem, quod quam citius poterint, veniant ad justiciarios nostros ad custodiam Judæorum assignatos, ad inrotulandum nomina eorum in rotulis nostris. Et si aliquem Judæum, qui de partibus transmarinis venerit, sicut prædictum est, retinueritis, ipsum, et catalla sua, sine dilatione, deliberari faciatis. Si quos autem inveneritis Judæos de terra nostra, qui ad vos venerint ad transfretandum usque ad partes transmarinas, sine literis nostris de licentia transfretandi, ipsos cum catallis suis arrestari faciatis, donec a nobis, vel a justiciariis nostris ad custodiam Judæorum assignatis inde aliud mandatum habueritis.
Teste Petro Winton, Episcopo, West. 13 die Novemb. an. Reg. nostr. tertio.