M.
Rex Vicecomiti Lincoln, et Majori Cantuariæ salutem. Ostenderunt nobis Judæi nostri Lincolniæ quod ratione præcepti, Venerabilium Patrum S. S. Cantuariensis Archiepiscopi, et Episcopi Lincoln, facti, de Judæis, nequis eis victualia vendat, nec communionem habeat cum eis, nec inveniant aliquem qui eis aliquid vendet: ideo vobis præcipimus quod visis literis nostris, præcipi et clamari faciatis ex parte nostra, in Balliva vestra, quod vendantur eis victulia. Et si quem inveneritis qui deneget eis victulia et alia necessaria, in civitate Cantuariæ, et alibi, illum capiatis, et corpus ejus salvo custodiatis, donec aliud mandatum præcipimus.
Teste Hugone de Burgo apud Westm. 10. die Novemb.—Claus. 7, H. 3, pars 2, m. 29, dors.
N.
Ricardus, Prior de Dunstaple, et totus ejusdem loci conventus. Sciatis nos concessisse Flemengo Judæo de London. et Leoni filio suo, et suis, et servientibus eorum, ire, et venire, et manere in villa de Dunstaple, bene et in pace, quiete et honorifice. Concessimus etiam eisdem Flemeng. et Leoni omnes libertates et liberas consuetudines villæ de Dunstaple, sicut aliquis de hominibus nostris de villa eas melius et plenius habet. Nec nos nec nostri impedimentum faciemus prædictis Judæis, quin lucrum suum fideliter faciant in villa nostra, secundum consuetudinem Judæorum. Et nos manutenebimus prædictos Judæos, et suos et eorum servientes, et res suas in villa rationabiliter, sicut faceremus si de nobis tenerent. Pro hac autem concessione nostra, dabit nobis prædictus Flemeng, quamdiu ipse moram fecerit in Villa Dunstapliæ, singulis annis, duo coclearia argentea; quorum utrumque duodecim denarios ponderabit. Si autem prædictus Flemengus absens fuerit, prædictus Leo filius ejus eadem coclearia eisdem terminis persolvet. Hæc autem concessio et conventio tota vita prædictorum Judæorum durabit.—Chartular. de Dunstaple, fol. 35, 6.
Those Jews are reported, however, to have repaid the kindness of the prior with base ingratitude; by bringing against him a forged bond. I must confess, after examining all the evidences respecting the affair, I am rather inclined to think that the bond was not forged, and, moreover, that the generous prior was not a just one.
O.