Mandatum est Vicecomiti de Kant. quod habere faciat Augustino converso, quandam domum in Judaismo in Cant. quæ sua fuit, antequam ad fidem converteretur; non obstante eo quod conversus est.
Teste Rege apud Red. 17 die Januar.—Claus. 11, H. 3, m. 21.
P.
Rex Archiepiscopis, &c. salutem. Sciatis nos intuitu Dei, et pro salute animæ nostræ, et animarum antecessorum et hæredum nostrorum, concessisse, et hac charta nostra confirmasse, pro nobis, et hæredibus nostris, domui quam fundari fecimus in vico, qui vocatur New-street, inter vetus Templum et novum, London. ad sustentationem fratrum conversorum, et convertendorum, de Judaismo, ad fidem Catholicam, et in auxilium sustentationis eorundum fratrum in eadem domo conversantium, domos, et terras, quæ fuere Johannis Herbeton, in London, et sunt in manu nostra tanquam eschæta nostra, (except. Gardino quod fuit ejusdem Johannis in vico prædict. de New-street, et quod prius per chartam nostram concessimus Venerabili Patri Radulpho Cicestrensi, Cancellario nostro), et omnes alias eschætas quæ tempore nostro, per feloniam, vel quacunque alia ex causa nobis accident, in civitate nostra, vel in suburbio civitatis nostræ London. Quare volumus, et firmiter præcipimus, pro nobis, et hæredibus nostris, quod prædicta domus habeat, et teneat, libere, et quiete; bene, et in pace, ad sustentationem fratrum conversorum, et convertendorum de Judaismo, ad fidem Catholicam, in auxilium sustentationis eorundem fratrum, in eadem domo conversantium, domos, et terras quæ fuerunt Johannis Herbeton, in London. et sunt in manu nostra tanquam eschæta nostra, (excepto Gardino quod fuit ejusdem Johannis, in vico prædicto de New-street, et quod prius per chartam nostram concessimus Venerabili Patri Radulpho Cicestrensi Episcopo, Cancellario nostro), et omnes alias eschætas, quæ tempore nostro per feloniam, vel quacunque alia ex causa, nobis accident, in civitate nostra, vel in suburbio, infra libertatem civitatis nostræ London. sicut predictum est.
Hiis testibus Venerabilibus Patribus W. Kaerl. et W. Exon. Episcopis, H. De Burgo comite Kantiæ; Radulpho filio Nicolai, Godefrido de Crancumbe, Johanne filio Philippi, Amaurico de sancto Aumundo; Willelmo de Picheford, Galfrido de Cauz, et aliis.
Dat. per manum Venerabilis Patris Radulphi, Cicestrensis Episcopi, Cancellarii nostri, apud Westm. 19. die Aprilis.
LECTURE V.
In my last Lecture I brought down the history of the Jews in this country, to the year 1233, the seventeenth of the reign of Henry the Third. You have heard, that as soon as the government of the country was taken out of the hands of Hubert de Burgh, the Jews began to experience very great persecutions and grievous exactions from the king, the most acquisitive of all English monarchs.[1] They had indeed acquired great wealth during the administrations of the Earl of Pembroke and Hubert de Burgh; but they could as much enjoy that wealth as King Damocles the celebrated banquet. They beheld amid their enormous affluence the sword which was suspended over their heads by a single hair.