C.

Rex Vicecomiti Northumberland salutem. Sciatis quod concessimus, et charta nostra confirmavimus, probis hominibus nostris, de villa Novi Castri super Tynam, et hæredibus eorum, quod habeant hanc libertatem quod nullus Judæus de caetero tempore nostro, vel hæredum nostrorum maneat, vel residentiam aliquam faciat in eadem villa; sicut plenius continetur in Charta Regis, &c.


D.

Mandatum, est Vicecomit. Norf. et Suff. quod in civitate Norwic. et singulis bonis villis comitatuum suorum, clamari faciant, quod nulla fœmina Christiana, de cætero, serviat Judæos, ad alendos pueros suos, vel in aliquo alio officio. Teste Rege apud West. 20 die Januar.Claus. 19, H. 3, m. 14.


E.

Accepimus autem quod Judæi faciunt Christianas, filiorum suorum nutrices: et (quod non tantum dicere, sed etiam nefandum est cogitare), cum in die resurrectionis Dominicæ illas recipere corpus et sanguinem Jesu Christi contingit, per triduum ante eos lactent, lac effundere faciunt in latrinam.


F.