Mandatum est Justiciariis ad custodiam Judæorum assignatis, quod de arreragiis tallagii Judæorum de 10 mille marcis quæ collegi præcipit Rex, nullos Judæos quietos esse permittant, nisi tallagium illud ad scaccarium Regis pacaverint, vel literas Regis de quietancia inde habuerint, vel aliud rationabile warrantum producant, quod eis de jure sufficere debeat.

Teste Rege apud Marleburge 13 die Decemb.Claus. 21, H. 3, pars 1, m. 19.


G.

Judæi Angliæ debent C. l. ut Judæi, retonsores, latrones, et eorum receptatores, per inquisitionem factam per sacramentum legalium Christianorum vel Judæorum, vel alio modo, de prædicta malicia convicti, a Regno ejiciantur irredituri.


H.

Rex Vic. Northampt. Salutem. Præcipimus tibi, quod sicut teipsum et omnia tua diligis, et sicut vis quod ad te non gravissime capiamus, venire facias coram nobis apud Wigorn. die Dominica prima ante cineres, sex de ditioribus, et potentioribus Judæis nostris Northampt. et de singulis villis comitat. tui, in quibus Judæi manent, vel duos Judæos, secundum numerum eorum. Ad tractandum nobiscum, tam de nostra quam sua utilitate. Sciturus quod nisi illuc ad terminum præfatum venerint, ita manum nostram tam erga corpus, quam catalla tua aggravabimus, quod tu perpetuo te senties non mediocriter prægravari.

Teste Rege apud Marleberg. 24 die Januar.—Claus. 25, H. 3, dors. 19.