K.

The following are the original words of the bishop’s will: “Ad terras emendas, ad opus CONVERSORUM, Lond. ad sustentationem eorundem.”


L.

Rex Vicecomiti Norff. salutem. Licet de consuetudine longeva dicatur obtentum in regno nostro, quod nos in domibus et aliis quas acquisiverint Judæi in regno nostro succedere debeamus ipsis Judæis; aures tamen nostras precibus Edmundi Kake de Norwic. Capellani misericorditer inclinantes, conprimus eidem Edmundo, de gratia nostra, quod non obstante consuetudine prædicta, habeat messuagium illud in Norwic: de quo nuper seisinam fieri fecimus Magistro Benedicto, et quod Seigumet Judæus ut lagatus tenuit de prædicto Edmundo in eadem villa de Norwic. Et ideo tibi præcipimus, quod eidem Edmundo de prædicto messuagio, sine dilatione plenam seisinam habere facias.

T. R. apud Clarendon 13 die Decembris.


M.

Rex omnibus, &c. Cum Elyas episcopus Judæus noster London. pro transgressione quam fecit, tam nobis, quam dilecto fratri nostro Regi Almannorum a sacerdotio communitatis Judæorum Angliæ coram dilectis et fidelibus nostris Philippo Basset, Phillipo Lovel, Henrico de Bathonia, Simon Passelew, et cæteris justiciariis ad custodiam Judæorum assignatis, quos ad transgressionem illam convincendam justiciarios nostros assignavimus, per judicium eorundem ad scaccarium nostrum fuerit adjudicatus, et de ejusdem sacerdotii officio, et etiam de omnimodis aliis officiis, et Ballivis, quas a nobis prius obtinuit sit depositus, nos de consilio eorundem justiciariorum, concessimus prædictæ communitati Judæorum nostrorum Angliæ, per finem trium marcarum auri, quem Cresse et Haginus fratres ejusdem Judæi, nobis pro eadem communitate fecerunt, quod prædictus Elyas sacerdotium illud nunquam in posterum habeat, et recuperet: et quod nullus de communitate illa de cætero sit sacerdos, nisi per communem electionem communitatis ejusdem. Quodque ille communitas post decessum cujuslibet sacerdotis sic electi, alium eligendi quemcunque voluerint sacerdotem liberam habeat facultatem, ac ipsum nobis præsentandi, ut nostrum super hoc assensum obtineat et favorem. In cujus, &c.

Teste Rege apud Wodestoke 20 die Julii.—Rot. Pat. 41, H. 3, m. 4, m. 6.