Q.

Mandatum est Constab. Oxon: quod omnes Judæos quos cepit et captos tenet in Castro Oxon: occasione cujusdam parvi Conversi et Baptizati, qui dicebatur per ipsos Judæos raptus esse, et qui jam inventus est apud Oxon, sine dilatione deliberet.

Test. R. apud West. 4 die Novem.—Claus. 21, H. 3, pars 1, m. 22.


R.

Præceptum fuit Constabulario castri Oxoniæ et Cyrographo Christiano et Judeo Archæ Cyrograph: ejusdem; quod per sacramentum 12 Judeorum inquirant, quæ bona et catalla Jacobus Baseni de Oxon: Judeus Oxon. interfectus, habuit die quo interfectus fuit. Eodem modo præceptum est Ballivis Oxon: quod per sacramentum 12 Christianorum inquirant quæ catalla dictus Jacobus habuit die quo interfectus fuit, &c.


S.

Rex Majori et Vicecomitibus London. Salutem. Cum, divina cooperante gratia, pax in regno nostro ordinata sit, firmata, et ubique per regnum proclamata; ac de consilio baronum nostrorum provisum sit, ut ex parte nostra, et ipsorum, publice sit inhibitum, ne quis sub pœna exhæredationis, et periculo vitæ et membrorum super aliquem currat, nec homicidia, nec incendia, depredationes, nec roberias, seu alia hujusmodi faciat enormia, nec cuiquam damnum inferat contra pacem nostram. Cumque Judæos nostros London. pro timore turbationis nuper habitæ, adhuc existentes apud turrim nostram London. in nostram protectionem, ac defensionem suscipimus specialem, una cum familiis, rebus, et omnibus possessionibus eorundem; ac ipsis Judaeis concessimus, quod ad domos suas infra civitatem prædict. libere redire, et eas securi, et absque aliquo impedimento inhabitare possint, sicut prius ante turbationem prædict. fieri consueverunt. Vobis de consilio baronum prædict. Mandamus, firmiter injungentes quatenus per totam civitatem prædict. ex parte nostra, et baronum ipsorum, publice proclamari, et firmiter inhiberi faciatis, nequis sub periculo vitæ, et membrorum, prædictis Judæis, et familiis suis, in personis vel rebus eorum, damnum, molestiam, vel gravamen, inferre præsumat. Vos autem eos de cætero, tam infra civitat. prædict. quam extra, quantum in vobis est, manuteneatis, protegatis, et defendatis, pro quo vos specialiter recommendare debeamus.