V.

The king, in lieu of the possessions which he robbed the Jewish converts of, gave them the following begging letter, in which he calls upon his Christian subjects to support them by corrode:—

“Rex Priori et Conventui Sanctæ Mariæ de Wallingham salutem. Cum per guerram nostram quam nuper sustinuimus in Wasconia, et alia ardua negotia, statum nostrum, et regni nostri, tangentia, de statu conversorum adhuc plene ordinare non possumus; devotionem vestram rogamus attente, quatenus latorem præsentium, adhuc per biennium, in victualibus et aliis necessariis exhibere velitis: ita tamen, quod si liberatione sua diurna noluerit esse contentus, tunc, in optione vestra sit conferendi ei tres obolos per diem tantum, ad sustentationem suam: nullam super hac petitione nostra prætendentes excusationem, pro qua vos debeamus alias inde sollicitare. Quia volumus modis omnibus preces nostras, in hac parte, a vobis exaudiri. Quibus exauditis, in negotiis vestris gratiam et favorem a nobis obtinebitis, cum speciali gratiarum actione; rescribentes nobis per unum de vestris, qualiter has preces nostras duxeritis exaudire.

“T. R. apud Merton, 20 die Januar.”—Rot. Fin. 39, H. 3, m. 13, dors.

The above letter in some degree had the desired effect; but in a great many instances the poor Jewish Christians were left to feed on their papers; the king, therefore, found it necessary to furnish them with the following second letter:—

“Rex Abbati, et Conventui, de Abendon, salutem. Cum preces nostras nuper vobis directas pro Ricardo, converso, et Martha uxore ejus, per biennium in necessariis exhibendis, (nobis existentibus in Anglia), minime curavistis exaudire, unde plurimum miramur, et movemur; præsumentes ex hoc, indubitanter, quod si absentes essemus, et in partibus transmarinis eædem preces nostræ parum, vel nullum, penes vos obtinerent effectum, maxime cum in præsentia nostra illas admittere recusaveritis: volentes autem adhuc experiri si erga devotionem vestram in hac parte exaudiri, vel repulsam pati debeamus pro iisdem conversis; iterato vos duximus sollicitandos. Rogantes quatenus juxta tenorem priorum litterarum nostrarum, vobis inde directarum, in necessariis exhibere velitis; taliter, in hac parte, preces nostras effectui mancipantes, quod dilatio præcedens per effectum subsequentem penitus expietur: et quod a summo remuneratore dignam inde remunerationem, et a nobis gratias mereamini.

“T. R. apud West. 6, die Feb.”—Rot. Fin. 39, H. 3, m. 12, dors.


W.

Rex dilectis sibi Majori London. et Magistro Johanni de Sancto Dionisio clerico suo, custodi domus Conversorum London. Salutem. Ex parte pauperum conversorum nostrorum London. nobis, et consilio nostro, est ostensum, quod cum nihil habeant unde sustentari possint, nec sit qui eis in aliquo subveniat, ostiatim mendicare coguntur, et quasi fame moriuntur; et cum certos redditus ad sustentationem ipsorum in civitate London. et alibi assignari fecerimus, ipse ex hiis nihil percipiunt; sed quidam alii conversi divites, alios redditus et possessiones habentes, qui etiam non morantur, nec conversantur in domo nostra prædicta, redditus ipsos, pro magna parte percipiunt, et ad usus suos, pro voluntate sua convertunt, quod ulterius sustinere nolumus, nec debemus; maxime cum prædictos redditus, dictæ domui, non pro divitibus, sed pauperibus et egenis, et ex causa necessitatis, fecerimus assignari. Volentes igitur præmissa in melius reformari: vobis mandamus, firmiter injungentes, quod per sacramentum proborum et legalium hominum de civitate et suburbio London diligenter inquiratis, qui sunt redditus, et bona prædicta? et quantum valeant per annum? et quis vel qui ea percipiunt? et a quibus, et qualiter, hactenus distributa, et dispensata fuerunt? et qua super præmissis corrigenda, et reformanda videritis, sine dilatione corrigatis. Proviso quod bona et redditus domus prædictæ, præfatis conversis, qui magis indigent, juxta merita necessitatis de cætero assignentur. De aliis etiam quæ ad servitium, et debitum statum capellæ nostræ ibidem, ac domus prædictæ in melius reformandum pertinere noscuntur, provideatis in omnibus, prout melius, et honestius, videritis expedire. Volumus etiam quod sicut prædicti redditus, dictæ domui, ad sustentationem commorantium in eadem specialiter assignati sunt; ita etiam ad domum deferantur, et distribuantur ibidem, sicut prædictum est. Et si quos vobis, aut ordinationi vestræ resistentes aut contradicentes, inveneritis, eos per sequestrationes portionum suarum, et aliter, prout opus esse videritis, compescatis.