“Henricus, Dei Gratia, Rex Angliæ, &c. Dilectis et fidelibus Major et Vicecomitibus suis London. et omnibus ballivis et fidelibus suis, ad quos, &c. salutem. Sciatis, quod, ad honorem Dei, et Universalis Ecclesiæ, ac emendationem, et utilitatem, terræ nostræ, et relevationem Christianorum, de damnis et gravaminibus, quæ sustinuerunt, occasione liberorum tenementorum, quæ Judæi regni nostri clamabant, habere in terris, tenementis, feodis, redditibus, et aliis tenuris: et ne nobis, sive communitati regni nostri, vel ipso regno, possit de cætero præjudicium generari: Providimus, de consilio prælatorum, magnatum, et procerum, qui sunt de consilio nostro, ac etiam ordinavimus, et statuimus, pro nobis, et hæredibus nostris quod nullus Judæus liberum tenementum habeat in maneriis, terris, tenementis, feodis, redditibus, vel tenuris, quibuscunque, per cartam, donum, feofamentum, confirmationem seu quamcunque aliam obligationem, vel quocunque alio modo.

“Ita tamen quod domos suas, quas ipsimet inhabitant in civitatibus, burgis, seu aliis villis, inhabitent, de cætero, et eas habeant, sicut habere consueverint, temporibus, retroactis. Et etiam alias domos, quas locandas habent, licite locare possunt, Judæis tantum, et non Christianis.

“Ita tamen quod non liceat Judæis nostris London. plures domos quam nunc habeant emere, sive quocunque alio modo perquirere, in civitate nostra London: per quod ecclesiæ parochiales ejusdem civitatis, vel rectores earundem, jacturam incurrant. Poterunt tamen eidem Judæi London. domos et ædificia sua, antiqua, prius diruta et destructa, reparare, et in statutum pristinum redigere, ad voluntatem suam.

Providimus etiam, et statuimus de eodem consilio nostro, quod de domibus suis prædictis, inhabitandis, vel locandis, ut prædictum est, nullus Judæus implacitet, vel placitare possit, per brevia nostra originalia de cancellaria, sed tantum coram Justiciariis nostris, ad custodiam Judæorum assignatis, per brevia Judaismi consueta hactenus usitata.

“De terris autem et tenuris de quibus Judæi, ante præsens statutum, feofati fuerunt, et quas nunc tenent, volumus quod hujusmodi infeodationes, et dona, penitus adnullentur: et terræ et tenementa illa, Christianis, qui sibi ea dimiserint, remaneant. Ita tamen quod Christiani illi satisfaciant ipsis Judæis, de pecunia, seu catallo, contenta in cartis, et chyrographis suis, sine usura, quod Judæi pro hujusmodi dono, vel feodatione, dederint Christianis. Hac etiam adjecta conditione, ut si Christiani illi, incontinenter, inde satisfacere non possint, liceat Judæis prædictis tenementa illa aliis Christianis dimittere, donec inde, per rationabilem extentam, secundum verum valorem eorundem, catalla sua, sine usura, levari possint. Salvo tamen Christianis illis herbergagio suo. Ita quod Judæus pecuniam, vel catallum suum, per manus Christianorum, et non Judæorum, inde recipiat, ut prædictum est.

“Et si contingat Judæum aliquod feofamentum, à modo, recipere à quovis Christiano, de aliquo feodo, vel tenemento, contra præsens statutum, Judæus ipse dictum tenementum, vel feodum, penitus amittat; et in manum nostram capiatur, et salvo custodiatur; et Christiani illi, vel eorum hæredes, terram illam, vel tenementum illud, de manu nostra rehabeant.

“Ita tamen quod totam pecuniam, quam ab ipsis Judæis pro hujusmodi feofamento receperent, nobis tunc solvant. Vel si eorum facultates ad hoc non sufficiant, tunc verum valorem tenementorum, seu feodorum illorum, nobis, et hæredibus nostris, annuatim reddant, ad Scaccarium nostrum, per veram et rationabilem extentam eorundem, donec de hujusmodi pecunia, seu catallo, nobis plene fuerit satisfactum.

“De nutricibus autem parvulorum, pistoribus, et brasiatoribus, et cocis Judæorum, quia Judæi, et Christiani, in cultu fidei dispares sunt, providimus, et statuimus, quod nullus Christianis, vel Christiana, eis ministrari presumat in ministeriis predictis. Et quia Judæi quosdam redditus, de terris, et tenementis, Christianorum, tanquam perpetuos dudum recipere solent, per manus Christianorum qui etiam feoda dicebantur; volumus, et statuimus, quod statutum tunc inde per nos factum, firmitatis robor obtineat; nec ei per præsens statutum in aliquo derogetur. Et ideo vobis præcipimus firmiter injungentes quod provisionem, ordinationem, et statum prædictum, publice, per totam ballivam vestram, clamari, et firmiter teneri, et observari, faciatis.

“In cujus rei Testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste meipso apud Westm. 24 die Julii, anno Regni nostri 54.”