quod te nunc crimen similem uetat esse priori?
an crimen coepi quod miser esse uocas?
si mihi rebus opem nullam factisque ferebas,25
uenisset uerbis charta notata tribus.
uix equidem credo, sed et insultare iacenti
te mihi nec uerbis parcere fama refert.
quid facis, a demens? cur, si Fortuna recedat,
naufragio lacrimas eripis ipse tuo?30
haec dea non stabili quam sit leuis orbe fatetur
quem summo dubium sub pede semper habet.
quolibet est folio, quauis incertior aura:
par illi leuitas, improbe, sola tua est.

23 quod te nunc crimen similem] quod te nunc similem crimen H quae te consimilem res nunc FIL || uetat] ueta L1 || 24 an] aut B || 25 factisque B2c || 26 charta notata tribus] parcere fama refert C || 27 sed et] sed te I subito (B1)C || 28 te ... nec] et ... non T || parcere fama refert] charta notata tribus C || 29 a] o M1FILT || recedat TM2 recedit BCM1FHIL 30 tuo] meo HI || 31 stabili] stabilis L || quam sit leuis orbe] quam leuis orbe C quantum sit in orbe L || 32 quem fragmentum Boxhornianum Heinsii (=Leid. Bibl. Publ. 180 G) quae BCMFHILT || summo dubium scripsi summo dubio C summum dubio BMFILT mundum dubio H dubio summum fort scribendum || 33 quauis] quamuis MLP || aura] aura est MF || 34 par ex per M, ut uid || sola] ft̅a L(=facta) || tua est] tuē ē C

omnia sunt hominum tenui pendentia filo,35
et subito casu quae ualuere ruunt.
diuitis audita est cui non opulentia Croesi?
nempe tamen uitam captus ab hoste tulit.
ille Syracosia modo formidatus in urbe
uix humili duram reppulit arte famem.40
quid fuerat Magno maius? tamen ille rogauit
summissa fugiens uoce clientis opem.
cuique uiro totus terrarum paruit orbis
. . . . . . . . . . . .

35 omnia] omina M1FILT euentus F2(gl) || pendentia] pedentia I || 36 ruunt] cadunt M2ul || 38 tamen] etiam Riese || 39 Syracosia Heinsius syracusia CMFHILT siracuna B2c syracusa Gothanus II 121, saec xiii (André) 'etiam bene'—Heinsius || formidatus] fortunatus M || 40 famem] famen C famē L || 41 Magno maius] maius magno I || ille] ipse MI || 43-44 damnat Bentley || 44 om B1C indigus effectus omnibus ipse magis MHILTF2 [(indigus: indiguus M indigens F2ul) (indigus ... omnibus: omnibus ... indigus I) (effectus: est factus IL effectis Ellis[Owen 1894]) (ipse: ille T) (magis: fuit F2ul)] achillas pharius abstulit ense caput F1 fragmentum Louaniense Heinsii (Burman)

ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho,45
quo uictrix totiens consule Roma fuit,
in caeno latuit Marius cannaque palustri,
pertulit et tanto multa pudenda uiro.
ludit in humanis diuina potentia rebus,
et certam praesens uix facit hora fidem.50
'litus ad Euxinum' si quis mihi diceret 'ibis,
et metues arcu ne feriare Gete',
'i bibe' dixissem 'purgantes pectora sucos,
quicquid et in tota nascitur Anticyra'.
sum tamen haec passus nec, si mortalia possem,55
et summi poteram tela cauere dei.
tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta uidentur
dum loqueris fieri tristia posse puta.

45 ille] ipse I || Iugurthino] iuigurtino M, ut uid || Cimbroque] cimboque B || 47 latuit Marius M iacuit marius H marius latuit L marius iacuit BCFIT || 50 uix] non M2ul || facit R.J. Tarrant feret BC habet MFHILT || 52 Gete Heinsius e codicibus Getae edd || 53 i bibe] ebibe B || purgantes pectora sucos] purgantia pocula sompnos F2ul || 54 Anticyra] anticera MI || 55 nec] ne L || 57 laeta] lenta Iac


IIII

Nulla dies adeo est australibus umida nimbis
non intermissis ut fluat imber aquis,
nec sterilis locus ullus ita est ut non sit in illo
mixta fere duris utilis herba rubis;
nil adeo Fortuna grauis miserabile fecit5
ut minuant nulla gaudia parte malum.
ecce domo patriaque carens oculisque meorum,
naufragus in Getici litoris actus aquas,
qua tamen inueni uultum diffundere causam
possim fortunae nec meminisse meae.10
nam mihi cum fulua solus spatiarer harena
uisa est a tergo penna dedisse sonum.

de consulatu sexti pompe(i)i FB2H2 pompeio amico suo M ad sextum pompeium I2 || 3 nec] non F || 4 rubis ex iubis F || 6 ut] quin M2ul || nulla] ulla M2ul || parte BCMFHILT, sicut coni Bentley pace P || 8 aquas] aquis H || 9 uultum] uultumque L || diffundere] defendere P, I ut uid || causam] causa BCT || 10 possim] possem L possum F || nec] non I || 11 cum] dum FIT, sicut coni Bentley || solus BC tristis MFHILT || spatiarer] spatiare Fac paciarer Mpc paciare Mac || 12 penna] pinna C