respicio, neque erat corpus quod cernere possem;
uerba tamen sunt haec aure recepta mea:
'en ego laetarum uenio tibi nuntia rerum,15
Fama, per immensas aere lapsa uias:
consule Pompeio, quo non tibi carior alter,
candidus et felix proximus annus erit.'
dixit et, ut laeto Pontum rumore repleuit,
ad gentes alias hinc dea uertit iter.20
at mihi dilapsis inter noua gaudia curis
excidit asperitas huius iniqua loci,
ergo ubi, Iane biceps, longum reseraueris annum,
pulsus et a sacro mense December erit,
purpura Pompeium summi uelabit honoris,25
ne titulis quicquam debeat ille suis.
cernere iam uideor rumpi paene atria turba
et populum laedi deficiente loco,

13 neque CMHL nec BFIT || erat corpus BCFL corpus erat MHIT || 19 rumore] sermone H || 20 ad gentes] agentes C || 23 reseraueris] reseruaueris L || 25 summi ... honoris] summo ... honore I || uelabit F2c, ut uid || 27 paene atria] penetralia I, F2ul ut uid laeta atria Burman, qui et plena atria coniecit

templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri
et fieri faciles in tua uota deos,30
colla boues niueos certae praebere securi,
quos aluit campis herba Falisca suis,
cumque deos omnes, tum quos impensius aequos
esse tibi cupias, cum Ioue Caesar erunt.
curia te excipiet, patresque e more uocati35
intendent aures ad tua uerba suas.
hos ubi facundo tua uox hilarauerit ore,
utque solet tulerit prospera uerba dies,

29 tibi ... adiri] tibi ... adire L te ... adire H2ul || 31 certae] cerno Owen (1915) certant Damsté (Mnemosyne XLVII 33-34) || 32 Falisca] falesca B palistra F2ul ut uid || post 32 distichon excidisse putat Ehwald (KB 63) || 33 omnes, tum quos HL omnes tunc quos BCMFIT tunc hos ores P omnes, tunc hos Ehwald || 34 cupias] capias B, ut uid cupies fort scribendum || erunt B, sicut coni Heinsius erit MFHILT om C || 35 curia te] cura te H curiaque Heinsius || excipiet] excipias C || patresque] partesque C || e BCM ex FHILT || uocati] uocari C || 36 intendent] intendunt BC || ad ex at C || 37 hilarauerit] hilauerit Mac

egeris et meritas superis cum Caesare grates
(qui causam facias cur ita, saepe dabit),40
inde domum repetes toto comitante senatu,
officium populi uix capiente domo.
me miserum, turba quod non ego cernar in illa
nec poterunt istis lumina nostra frui!
quamlibet absentem, qua possum, mente uidebo:45
aspiciet uultus consulis illa sui.
di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum
nomen, et 'heu' dicas 'quid miser ille facit?'
haec tua pertulerit si quis mihi uerba, fatebor
protinus exilium mollius esse meum.50

40 qui] que Bac, ut uid || facias cur ita, saepe dabit Riese facias cur ita saepe, dabit edd || dabit] dabunt LF2ul || 43 cernar] cernor MIL cenor H || 45 quamlibet Heinsius qua libet H1 qua licet MacP quo licet L quod licet BCMpcFIT et licet H2ul scilicet Castiglioni (Lenz) || mente in ras F2 || 46 aspiciet I1c aspicuum (Iac) || 47 di B dii CMFHILT || nostrum] nomen nostrum C || 48 miser ille facit] facit ille miser T || 49 pertulerit] protulerit H || 50 mollius] micius F2ul(=mitius)


V

Ite, leues elegi, doctas ad consulis aures,
uerbaque honorato ferte legenda uiro.
longa uia est, nec uos pedibus proceditis aequis,
tectaque brumali sub niue terra latet.
cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemon5
et maris Ionii transieritis aquas,
luce minus decima dominam uenietis in urbem,
ut festinatum non faciatis iter.
protinus inde domus uobis Pompeia petetur;
non est Augusto iunctior ulla foro.10
si quis ut in populo qui sitis et unde requiret,
nomina decepta quaelibet aure ferat;

sexto pompeio B2H2 pompeo amico suo M ad sextum pompeium F ad eundem sextum pompeium I2 || 4 latet] letet Cac || 5 cum gelidam] congelidam F1 || Thracen] tracem I tracē F || opertum] opertam L || nubibus] niuibus LP || Haemon Laurentianus 38 39, saec xv (Lenz); Ven. Marcianus XII 106, saec xv (Lenz); editio princeps Bononiensis (Lenz) hemum BCMFHILT || 6 Ionii] ycarii F2ul || aquas] aquis Mac? iter aquas C quid F2ul, incertum (extasis?) || 7 luce F2c 8 faciatis] facietis Cpc facetis Cac || 9 Pompeia] ponpeia C || petetur FT petatur BCMHIL || 10 ulla] illa CI || 11 qui] que Iac || requiret BMFH requirat CILT