VIII

Littera sera quidem, studiis exculte Suilli,
huc tua peruenit, sed mihi grata tamen,
qua, pia si possit superos lenire rogando
gratia, laturum te mihi dicis opem.
ut iam nil praestes, animi sum factus amici5
debitor: et meritum uelle iuuare uoco.
impetus iste tuus longum modo duret in aeuum,
neue malis pietas sit tua lassa meis.
ius aliquod faciunt adfinia uincula nobis
(quae semper maneant inlabefacta precor),10
nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est,
et quae te generum, me uocat illa uirum.
ei mihi, si lectis uultum tu uersibus istis
ducis, et adfinem te pudet esse meum!

swillio B2 suillo amico suo M ad suillium F suillo H2 ad suillum I2 hanc epistulam mittit suillo L || 1 exculte] exculta L exulte M || Suilli] suille TP || 3 possit Gothanus II 121, saec xiii (Lenz), Barberinus lat. 26, saec xiii (Lenz) posset BCMFHILT || rogando] precando T || 5 iam nil] mihi nil HT mihi non ILP || 6 uoco] uolo B1C || 7 modo] mihi MFT || duret F2c || 12 generum] gerum H1, ut uid || 14 te] t* B1(tu?)

at nihil hic dignum poteris reperire pudore15
praeter fortunam, quae mihi caeca fuit;
seu genus excutias, equites ab origine prima
usque per innumeros inueniemur auos,
siue uelis qui sint mores inquirere nostri,
errorem misero detrahe, labe carent.20
tu modo si quid agi sperabis posse precando,
quos colis exora supplice uoce deos.
di tibi sunt Caesar iuuenis: tua numina placa.
hac certe nulla est notior ara tibi.
non sinit illa sui uanas antistitis umquam25
esse preces; nostris hinc pete rebus opem.

15 at] et T || nihil] nil I || reperire] re/perire F || pudore] pudoris T || 16 caeca] saeua Riese laeua fort legendum || 17 seu] si M1 || excutias] inquiras F1M2ul || 18 inueniemur HILB2ulF2ul inuenientur MF1T perueniemus B1C || 19 uelis/ F2c || qui sint mores] qui sunt mores I, ut uid mores qui sint M || inquirere] inquire M || nostri] nostros I, probante Heinsio || 20 detrahe] dete I1 || 22 exora] excola Bac || 23 di] at C || sunt] sint BCFM2ul || 24 nulla est] nulla FT || notior] certior I || 25 non] nec I || sinit] sinet I || illa] ara M1 || 26 rebus] *ebus B

quamlibet exigua si nos ea iuuerit aura,
obruta de mediis cumba resurget aquis;
tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis,
et ualeant quantum numina testis ero.30
nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum
marmore; carpsit opes illa ruina meas.
templa domus facient uobis urbesque beatae;
Naso suis opibus, carmine, gratus erit.
parua quidem fateor pro magnis munera reddi,35
cum pro concessa uerba salute damus;
sed qui quam potuit dat maxima gratus abunde est,
et finem pietas contigit illa suum,

27 quamlibet] qualibet I qua libet BpcC || iuuerit] pauerit unus Vaticanus, unde fouerit Heinsius || 29 tunc] nunc C || 30 ualeant quantum] quantum ualeant F || 31 Pario] phario LF2H2I2 || 32 carpsit] carsit Cac carp*it B2c capsit Fac || meas] meos L || 33 facient uobis] facient nobis C faciant uobis FI, probante Heinsio uobis faciant M2c, ut uid || urbesque] urbeque F1 || beatae] batȩ Cac bate F || 37 sed] si T || quam] quantum B2 || abunde C ab unde B habunde MHILT, F2c in ras || est om I1

nec quae de parua pauper dis libat acerra
tura minus grandi quam data lance ualent,40
agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco
uictima Tarpeios inficit icta focos.
nec tamen officio uatum per carmina facto
principibus res est aptior ulla uiris.
carmina uestrarum peragunt praeconia laudum,45
neue sit actorum fama caduca cauent;
carmine fit uiuax uirtus, expersque sepulcri
notitiam serae posteritatis habet;
tabida consumit ferrum lapidemque uetustas,
nullaque res maius tempore robur habet.50

39 nec quae] nequȩ C || pauper dis libat] pauper delibat F dis pauper libat ML || acerra] acerba C (=acerua) || 40 minus] minos C || lance] luce M || 41 lactens] lactans F1 || 43 officio] in uita C || 44 aptior] altior P aptior F2c gratior Heinsius ex tredecim codicibus || ulla] illa B1C || 45 uestrarum] uastarum Burman certarum Heinsius || laudum] laudem Iac, ut uid rerum M2ul || 46 actorum MFIT auctorum BCHL || 47 sepulcri] sepul**ri Mac || 49-50 in marg add F2; post 51-52 ponit B1 || 49 t//abida I2c, ut uid || consumit] cumsumit F2, fort BCI