scripta ferunt annos: scriptis Agamemnona nosti,
et quisquis contra uel simul arma tulit;
quis Thebas septemque duces sine carmine nosset
et quicquid post haec, quicquid et ante fuit?
di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt,55
tantaque maiestas ore canentis eget:
sic Chaos ex illa naturae mole prioris
digestum partes scimus habere suas;
sic adfectantes caelestia regna Gigantas
ad Styga nimbiferi uindicis igne datos;60
sic uictor laudem superatis Liber ab Indis,
Alcides capta traxit ab Oechalia;
et modo, Caesar, auum, quem uirtus addidit astris,
sacrarunt aliqua carmina parte tuum.

51-54 om F || 51 Agamemnona] agamenona IL nosti] nostis MH || contra] quid B2, non liquet || 54 haec] has Heinsius || 55 dicere] credere T || 58 suas] duas F2ul: 'id est oriens et occidens' (F2gl) || 59 Gigantas Heinsius gigantes codd || 60 nimbiferi scripsi; possis et nimbigeri legere nimbifero BCI nibifero T nubifero MFHL fulmineo P fumoso M2(gl) || uindicis] uindice B || datos] das M1 || 62 capta traxit] traxit capta Iac || Oechalia edd oethalia BI ethalia C(Fac)L etholia MHPTFpc || 63 addidit] addiuit Bac addit F1Iac abdidit L

si quid adhuc igitur uiui, Germanice, nostro65
restat in ingenio, seruiet omne tibi.
non potes officium uatis contemnere uates;
iudicio pretium res habet ista tuo.
quod nisi te nomen tantum ad maiora uocasset,
gloria Pieridum summa futurus eras.70
si dare materiam nobis quam carmina mauis,
nec tamen ex toto deserere illa potes:
nam modo bella geris, numeris modo uerba coerces,
quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit,
utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo,75
sed uenit ad sacras neruus uterque manus,
sic tibi nec docti desunt nec principis artes,
mixta sed est animo cum Ioue Musa tuo.

65 igitur om Hac || uiui] riui Hertzberg ad Prop IV i 59 || 68 iudicio B2c || tuo ex suo T, ut uid || 69 quod] qui T || nomen] numen 'unus Heinsii cum prima editione, ut Augustus intelligatur'—Burman || tantum] tanto C || 71 si R. J. Tarrant sed codd || mauis IF2ul maius BF1 utrumque legere possis in CMHLT || 72 nec] non I || 74 quodque] quod Bac || lusus] ludus MLI2 leue L2(gl) || 75 citharam] citharum C || Apollo FILT apollo est BCMH || 77 docti desunt nec BF1T docte desunt nec LF2 docti nec desunt CM desunt docti nec HI

quae quoniam nec nos unda summouit ab illa
ungula Gorgonei quam caua fecit equi,80
prosit opemque ferat communia sacra tueri
atque isdem studiis imposuisse manum,
litora pellitis nimium subiecta Corallis
ut tandem saeuos effugiamque Getas,
clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo85
qui minus Ausonia distet ab urbe loco,
unde tuas possim laudes celebrare recentes
magnaque quam minima facta referre mora.
tangat ut hoc uotum caelestia, care Suilli,
numina, pro socero paene precare tuo.

79 nos] uos Hac || summouit] dimouit H || 81 tueri] tuenti BpcF1 || 82 atque] at sit F2ul || isdem CFIac iisdem T hi(i)sdem MHIpcL his dem B1 his det B2, ut uid || 83 pellitis] peditis ex proditis C, ut uid || Corallis] coraulis M || 84 effugiamque] effugi*m F1 || 85 misero patria est] misero est patria H || in add M2 || ullo M illo BCFHILT || 86 minus] minor F2ul || Ausonia] ausonio C ausonia F2c || distet] distat BCT distet M2c, ut uid || loco] locus F || 87 recentes] recenter Heinsius || 88 quam] cum H || minima BCHILTM2, F2 in ras nimia M1 || 89 tangat] tangant CacH || care] cara BacC || Suilli] suille T || 90 socero ex cero M || paene] pena Bac


IX

Vnde licet, non unde iuuat, Graecine, salutem
mittit ab Euxinis hanc tibi Naso uadis;
missaque di faciant auroram occurrat ad illam
bis senos fasces quae tibi prima dabit,
ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul,5
et fiam turbae pars ego nulla tuae,
in domini subeat partes, et praestet amici
officium festo littera nostra die.
atqui ego si fatis genitus melioribus essem,
et mea sincero curreret axe rota,10
quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset
lingua salutandi munere functa tui,

racino B2 grecino amico suo M ad grecinum FI2 grecino H2 hanc epistulam mittit grecinno L || 1 unde] inde T || iuuat] uiuat F || Graecine] grecinne LT || 2 Euxinis] exinis C, ut uid (ecinis Lenz, André) || 3 di BC dii MFHILT || 4 fasces] fascis C faces F1IacPac || 5 ut] et MITF2ulH2ul || 7 domini] domino Iac om M1 || partes et praestet F2 in ras || partes] partis C || praestet] pr̅āt L || 8 officium] officium et Mac, ut uid || festo Burman iusto T, sicut coni Merkel iusso BCMFHIL || littera] litora C || 9 atqui unus e duobus Hafniensibus Heinsii atque BCM1FHILT ast M2ul || genitus] genitis F1 || 12 lingua] linga I1 || salutandi] salutanti C