[5]. “Hujus est civitatis longe amplissima auctoritas omnis oræ maritimæ regionum earum, quod et naves habent Veneti plurimas, quibus in Britanniam navigare consuerunt, et scientia atque usu nauticarum rerum reliquos antecedunt, et in magno impetu maris atque aperto, paucis portibus interjectis, quos tenent ipsi, omnes fere qui eo mari uti consuerunt, habent vectigales” (Gallic War, iii. c. 8).

“Namque ipsorum naves ad hunc modum factæ armatæque erant; carinæ aliquanto planiores, quam nostrarum navium, quo facilius vada ac decessum æstus excipere possent; proræ admodum erectæ, atque item puppes ad magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatæ; naves totæ factæ ex robore ad quamvis vim et contumeliam perferendam; transtra pedalibus in latitudinem trabibus confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitudine; ancoræ pro funibus ferreis catenis revinctæ; pelles pro velis alutæque tenuiter confectæ, hæ sive propter lini inopiam atque ejus usus inscientiam, sive eo, quod est magis verisimile, quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus ventorum sustineri, ac tanta onera navium regi velis non satis commode posse arbitrabantur. Cum his navibus nostræ classi ejusmodi congressus erat, ut una celeritate et pulsu remorum præstaret; reliqua, pro loci natura, pro vi tempestatum, illis essent aptiora et accommodatiora. Neque enim his nostræ rostro nocere poterant (tanta in his erat firmitudo), neque propter altitudinem facile telum adjiciebatur, et eadem de causa minus commode copulis continebantur. Accedebat, ut, cum sævire ventus cœpisset et se vento dedissent, et tempestatem ferrent facilius, et in vadis consisterent tutius, et ab æstu relictæ nihil saxa et cautes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus casus erat extimescendus” (c. 13).

[6]. Ἐπὶ τὸν αὐχένα τῆς Κιμβρικῆς χερσονήσου Σάξονες (Geog. lib. ii. c. 2).

[7]. Βαστάρνας δε, Σκύθικον ἔθνος, ὑποπεσόντας αὐτῷ προσέμενος κατῴκισε Θρᾳκίοις χωρίοις· καὶ διετέλεσαν τοῖς Ῥωμαίων βιοτεύοντες νόμοις. καὶ Φράγκων τῷ βασιλεῖ προσελθόντων καὶ τυχόντων οἰκήσεως μοῖρά τις ἀποστᾶσα, πλοίων εὐπορήσασα, τὴν Ἑλλάδα συνετάραξεν ἅπασαν καὶ Σικελίᾳ προσσχοῦσα καὶ τῇ Συρακουσίων προσμίξασα πολὺν κατὰ ταύτην εἰργάσατο φόνον. ἤδη δε καὶ Λιβύῃ προσορμισθεῖσα, καὶ ἀποκρουσθεῖσα δυνάμεως ἐκ Καρχηδόνος ἐπενεχθείσης, οἵα τε γέγονεν ἀπαθὴς ἐπανελθεῖν οἴκαδε. (Zosimus. de Probo, i. 71).

[8]. “Quid loquar rursus intimas Franciæ nationes jam non ab iis locis quæ olim Romani invaserant, sed a propriis ex origine sui sedibus, atque ab ultimis barbariæ littoribus avulsas, ut, in desertis Galliæ regionibus collocatæ et pacem Romani imperii cultu juvarent et arma delectu?” (Eumenius. Constantin. Aug. c. vi.)

[9]. “Recursabat quippe in animos illa sub Divo Probo et paucorum ex Francis captivorum incredibilis audacia et indigna felicitas, qui a Ponto usque correptis navibus Græciam Asiamque populati nec impune plerisque Libyæ littoribus appulsi ipsas postremo, navalibus quondam victoriis nobiles ceperant Syracusas, et immenso itinere pervecti Oceanum, qua terras irrupit intraverant atque ita eventu temeritatis ostenderant nihil esse clausum piraticæ desperationi quo navigiis pateret accessus” (Eumenius Panegyr. Const. Cæs. xviii. circ. A.D. 300)

[10]. “Per hæc tempora (i.e. 287) etiam Carausius, qui vilissime natus in strenuæ militiæ ordine famam egregiam fuerat consecutus, cum apud Bononiam per tractum Belgicæ et Armoricæ pacandum mare accepisset, quod Franci et Saxones infestabant, multis barbaris sæpe captis, nec præda integra aut provincialibus reddita aut imperatoribus missa consulto ab eo admitti barbaros ut transeuntes cum præda exciperet atque hac se occasione ditaret; a Maximiano jussus occidi purpuram sumpsit et Britannias occupavit” (Eutropius, Breviarium Historiæ, ix. ch. 21).

[11]. Orat. 1. Φράγκοι καὶ Σάξονες τῶν ὑπὲρ τὸν Ῥῆνον καὶ τὴν ἑσπερίαν θάλατταν ἐθνῶν τὰ μαχιμώτατα.

[12]. “Hoc tempore velut per universum orbem Romanum bellicum canentibus buccinis, excitæ gentes sævissimæ limites sibi proximos persultabant. Gallias Rhætiasque simul Alamanni populabantur; Sarmatæ, Pannonias et Quadi; Picti, Saxonesque, et Scoti, et Attacotti Britannos ærumnis vexavere continuis” (Rerum Gestarum, lib. xxvi. s. 4).

[13]. “Gallicanos vero tractus Franci, et Saxones iisdem confines, quo quisque erumpere potuit terra vel mari, prædis acerbis incendiisque et captivorum funeribus hominum violabant” (Ammianus Marcellinus, d. circ. 400, lib. xxvii. c. 8, § 5).