Et predictus Alexander Hugo et alii veniunt et defendunt vim et injuriam etc.... et bene cognoscunt, quod antecessores eorum tenuerunt tenementa sua in dicto hameletto de progenitoribus domini Regis per seruicium 30 denariorum pro virgata terre ... et bene cognoscunt quod ipsi reddunt predicto Roberto de Canle redditus suos, sed qualiter ipse uel antecessores sui huiusmodi seruicia perquisierint, ignorant.... Jurati ... per sacramentum suum dicunt, quod tempore Henrici Regis avi domini Regis nunc tenuerunt omnes.... faciendo inde domino Regi seruicia et consuetudines ad tenementa sua pertinentes. Quo tempore quidam Ketelburnus antecessor Roberti predicti et vicinus ipsorum tenencium qui tenuit de Rege sicut alii vicini sui, et quia predicti tenentes domini Regis fuerunt exiles in bonis et predictus Ketelburnus fuit maior et discrecior eis, locuti fuerunt cum ipso quod ipse colligeret redditum eorum et illum deferret pro eis ad curiam regis, tanquam per manum ipsorum. Et post mortem ipsius Ketelburni quidam heres ipsius Ketelburni accreuit et duxit in uxorem quandam sororem cuiusdam constabularii de castro de Kenilworth. Qui quidam heres ex permissione dicti constabularii atraxit ad se omnia servicia vicinorum suorum et reddidit antecessoribus domini Regis pro qualibet virgata dicte ville 30 denarios et fecit sectam pro eis ad curiam domini Regis. Et cepit pro secta predicta certum redditum et pro assartis predictis et ipsum redditum penes se retinuit ... [folio 23] Dicunt eciam quod idem Robertus de Canle coram iusticiariis domini Regis ultimo itinerantibus in comitatu isto tulit breve de natiuitate versus predictum Alexandrum Hugonem et alios et petiit eos, ut natiuos suos, et tunc ibidem declaratum fuit quod liberi fuerunt et ipse Ricardus remansit in misericordia. Unde dicunt, quod ipsi sunt adeo liberi penes se, sicut predictus Robertus penes se et tenere debent tenementa sua de domino Rege in capite.... Et ideo consideratum est, quod dominus Rex recuperet seysinam suam ... et predictus Alexander Hugo et alii sint intendentes domino Regi et balliuis suis uel illis quibus dominus Rex eos dare voluerit.... Item coram eisdem justiciariis inquisicio facta fuit per preceptum domini Regis quod ... tempore quo rex Henricus avus domini regis Henrici filii regis Johannis contulit abbati manerium de Stonle cum soka ... fuit idem Rex in seysina de toto manerio integro de Stonle ... et idem Abbas similiter in seysina ... quousque Petrus de Canle qui fuit collector redditus de Canle ad instanciam vicinorum suorum ad redditus illos deferendum domino Regi et pro eis soluendum, subtraxit a se per diuturnam colleccionem suam et per remissionem et negligenciam dominorum sine impedimento et calumpnia sectas, relevia, escaetas octo tenencium qui tenebant octo virgatas terre de domino Rege et postea de Abbate de Stonle [folio 23d] Anno regni Regis Henrici ... quinquagesimo primo ... Dominus Rex habuit seysinam dicti hameletti per duas ebdomadas et deinde dominus Rex per vicecomitem suum posuit prefatum Abbatem in plenam seysinam dicti hameletti de Stonle die Sti Clementis eodem anno ad magnam crucem ville de Stonle.
The Stoneleigh Register has the following entry on f. 12: Memorandum quod tempore fundacionis fuerunt in manerio de Stonle lx et xiij villani quatuor bordarii cum duobus presbyteris tenentes xxx carucatas terre prout continetur in libro de Domesday, fuerunt eciam tunc quatuor natiui siue serui in le lone (sic) quorum quilibet unum mesuagium et unum quartronem terre tenebat per servicia subscripta, videlicet leuando furcas ... et debebant ... redimere sanguinem suum et dare auxilium domino ad festum Sti Michaelis scilicet Ayde, et facere braseum et alia servicia seruilia, quorum nomina fuerunt Henricus Croud, cuius heres Iohannes Shukeburghe; secundus vocabatur Robertus Bedul, cuius heredes extincti sunt in prima pestilencia. Tercius fuit Galfridus Dore cuius eciam heredes extincti sunt in eadem pestilencia. Quartus fuit Robertus Stot qui eciam mortuus est sine herede. Fuerunt eciam quatuor liberi tenentes in villa de Stonle qui tenuerunt hereditarie quinque mesuagia et quinque virgatas terre cum pertinenciis de Rege in capite per seruicia sokemanrie, videlicet Paganus de Stonle qui tenuit duas virgatas terre, qui Paganus abavus fuit Iohannis de Stonle, patris Roberti le Eyr. Qui Iohannes de Stonle dedit unum quartronem terre Iuliane filie sue et Roberto Carteri marito dicte Iuliane, cuius heres est Iohannes Iulian. Dedit eciam prefatus Iohannes de Stonle cum alia filia sua Alicia nomine unum mesuagium et unum quartronem terre Roberto filio Reginaldi Baugy, marito ipsius Alicie et ipsorum heredibus. Qui Robertus et Alicia dederunt dictum tenementum Willelmo filio Roberti Staleworthe de Flechamstede et heredibus suis prout inferius pleniter continetur. Quorum heres est linealiter Willelmus Staleworthe qui modo ea tenet. Predictus vero Robertus le Eyr dedit omnia residua tenementi sui cum redditibus et seruiciis Ioanni Sparry et Iohanni Hockele approwatoribus Abbatis de Stonle. Et ipsi approwatores de licencia Domini Regis per breue ad quod dampnum predicta tenementa Roberti le Heyr dederunt Roberto de Hockele Abbati de Stonle et successoribus suis in perpetuum anno regni Regis Edwardi tercii post conquestum vicesimo....
Fuerunt eciam duo liberi tenentes in parva Sokemanria, qui tenuerunt hereditarie duo mesuagia et medietatem unius virgate terre cum pratio et pertinenciis de Rege in capite. Quorum heredes ea dederunt in feudo de licencia domini Abbatis Alexandro Lynburgh, Henrico Rachel, Ricardo Sheperde et Simoni Malyn. Et ipsi ea dederunt Iohanni Hockele approwatori Thome Pype Abbatis de Stonle. Qui abbas ipsa tenementa una cum aliis tenementis amortizauit per breue ad quod dampnum, prout in carta regia inferius contenta plenius apparet. Item fuerunt tenentes cottarii in predicta villa de Stonle tempore fundacionis Abbatii xxiv tenentes xxiv cotagia in villa de Stonle pro certis redditibus.
In the description just quoted the greater bulk of the tenants is described as villains according to the terminology of Domesday and only a few (six in all) are said to be free socmen and little socmen. But a remarkable passage on the constitution of the Court and the rights and duties of its suitors describes these very villains as socmen.
F. 73. Curia de Stonle ad quam Sokemanni faciebant sectam solebat ab antiquo teneri super montem iuxta uillam de Stonle vocatam Motstowehull. Ideo sic dicta quia ibi placitabant. Sed postquam Abbates de Stonle habuerunt dictam Curiam et libertatem pro aysiamento tenencium et sectatorum fecerunt domum Curie in medio Ville de Stonle. Ad quam curiam veniunt et sectam faciunt omnes sokemanni manerii de Stonle de tribus septimanis in tres. Et quilibet eorum tenens unam virgatam terre solvet domino annuatim 30 denarios, scilicet unum denarium per acram quia quelibet virgata continet 30 acras et non plus. Et in quolibet hameletto manerii sunt 8 virgate terre. Et si quod amplius habent, hoc utique habent de approvacione et assartacione vastorum. Item quodlibet hamelletum dabit domino sextam porcionem ad communem finem bis per annum ad curiam visus franciplegii. Ad quem finem prefati socemanni sectatores curiae nihil solvent sed inferiores tenentes, nisi in casu quod deficiant tenentes inferiores. Item prefati sokemanni in obitibus suis dabunt herietum integrum, scilicet unum equum et hernesium et arma si habuerint. Sin autem melius averium integrum quod habuerint. Et quilibet heres patri succedens debet admitti ad hereditatem suam anno etatis sue quintodecimo et solvet domino releuium, scilicet dupplicabit redditum suum. Et dabit iudicia cum aliis paribus suis sokemannis. Et erit prepositus colligendo redditum domini quando eligetur per pares suos. Et debet respondere brevibus et omnia alia facere ac si plene esset etatis per legem communem. Item Sokemanni habebunt in forinsecis boscis manerii per visum forestariorum estoverium, scilicet.... Et omnes tenentes Sokemannorum simul cum tenentibus domini venient cum faucillis ad bederipam domini ad metendum blada domini. Et ipsi etiam Sokemanni venient ad ipsam bederipam equitantes cum virgis suis ad videndum quod bene operantur, et ad praesentandum et ad amerciandum deficientes et male operantes. Et si non venerint ad dictam bederipam in forma predicta, debent graviter amerciari.
In the Warwickshire roll (Queen's Remembrancer's Miscellaneous Books, N. 29) villains are mentioned, but only exceptionally and in very small number. It looks as if they represented that class of the tenantry which in the Register is described as servi vel nativi. It would be out of the question to print here the detailed account of the distribution and character of the holdings given in the Hundred Roll—this must be left to the future editor of that document. But I may say here, that the holdings are much scattered, and that it would be difficult to trace the original plan mentioned in the Register. Still the division into principal tenants, mesne tenants, and cotters is clearly discernible, and the principal tenants are called free in the manor itself as well as in the hamlets. In two cases they are also spoken of as socmen.