[County Placita, Norfolk, No. 5, 21 Ed. III.]
Edwardus Dei gracia Rex Anglie et Francie et Dominus Hibernie Thesaurariis et Camerariis suis salutem. Volentes certis de causis cerciorari super tenore recordi et processus loquele que fuit inter Willelmum de Narwegate et quosdam alios homines Rogeri Bygod nuper Comitis Norfolk de Manerio de Haluergate quod est de antiquo dominico corone Anglie ut dicitur, et ipsum comitem coram Domino E. nuper Rege Anglie auo nostro anno regni sui vicesimo primo per breve ejusdem aui nostri de eo quod idem Comes ostenderet quare a praefatis hominibus exigebat alias consuetudines et alia seruicia quam facere deberent et ipsi et antecessores sui tenentes de eodem Manerio facere consueverunt temporibus quibus Manerium illud fuit in manibus progenitorum nostrorum quondam Regum Anglie, vobis mandamus quod scrutatis rotulis praefati aui nostri de tempore praedicto qui sunt in thesauraria nostra sub custodia vestra (ut dicitur) tenorem recordi et processus praedictorum nobis in Cancellaria nostra sub sigillo scaccarii nostri sine dilacione mittatis et hoc breve. Teste Leonello filio nostro carissimo Custode Anglie apud Redyng vi die Julii anno regni nostri Anglie vicesimo primo regni vero nostri Francie octavo.
Placita coram Domino Rege de termino Sancti Michaelis. Anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici xxj finiente incipiente xxiio.
Rogerus Bygod Comes Norfolk et Marescallus Anglie attachiatus fuit ad respondendum Willelmo de Narwegate, Henrico filio Simonis de Culyng, Thome filio Henrici de Haluergate, Ricardo atte Howe, Roberto Sewyne et Ricardo filio Henrici Margerie hominibus praedicti Rogeri le Bygod de Manerio de Haluergate quod est de antiquo dominico corone Anglie de placito quare exigit a praefatis Willelmo de Narwegate et aliis alias consuetudines et alia seruicia quam facere debent et antecessores sui tenentes de eodem Manerio facere consueverunt temporibus quibus Manerium illud fuit in manibus praedecessorum Regis Regum Anglie. Et unde queruntur cum antecessores sui tenentes de eodem Manerio tempore Domini Willelmi Regis Conquestoris quando praedictum Manerium fuit in manum suam tenuerunt tenementa sua per certa seruicia videlicet pro qualibet acra terre quam in eodem Manerio tenuerunt duos denarios per annum et qui plus tenuerunt plus dederunt et sectam ad Curiam Regis in eodem Manerio de tribus septimanis in tres septimanas et quando aliquis eorum in Curia praedicta pro aliqua transgressione esset amerciandus per sex denarios tantum amerciatus esse debet, et similiter per dupplicacionem firme sue minoris vel majoris post mortem antecessorum suorum et solent talliari quando Dominus Rex talliare fecit dominia sua Anglie pro omni seruicio et per praedicta certa seruicia terras et tenementa sua tenuerunt a tempore Regis Willelmi praedicti usque ad tempus Domini Henrici Regis patris Domini Regis nunc, quod Rogerus Bygod antecessor praedicti Rogeri qui nunc est ab eis et antecessoribus suis alias consuetudines et alia seruicia exigebat et ad ea facienda distrinxit videlicet pro qualibet acra quam in praedicto Manerio tenuerunt quatuor denarios per annum et tallagium alto et basso cariagium aueragium et merchettum pro filiis et filiabus suis maritandis et de eisdem propositum faciendum iniuste et pro voluntate sua distrinxit. Et praedictus Rogerus Bygod qui nunc est illam iniuriam continuando a praefatis Willelmo et aliis praedicta seruicia villana et incerta exigit et eos ad ea facienda distringit et inde producunt sectam etc.
Et praedictus Rogerus Bigod venit et defendit vim et iniuriam quando etc. Dicit quod praedicti Willelmi et alii non debent ad breve suum respondere. Dicit enim quod ipsi in brevi suo dicunt se esse homines ipsius Rogeri de Manerio praedicto et tenentes de eodem Manerio qui quidem Willelmus et alii non sunt homines ipsius Rogeri de Manerio praedicto nec fuerunt die inpetracionis brevis sui videlicet xij die Maij Anno regni Regis nunc xxjo nec eciam aliqua tenementa tenent in praedicto Manerio nec tenuerunt die praedicto nec antea per magnum tempus unde petit iudicium etc.
Et praedictus Willelmus de Narwegate dicit quod ipse est homo praedicti Comitis de Manerio praedicto et tenet in eodem Manerio unum Messuagium unum croftum et dimidiam acram Marisci et tenuit die impetracionis brevis praedicti. Et Thomas filius Henrici dicit quod ipse est homo praedicti Comitis et tenet in praedicto Manerio unum messuagium et octo acras marisci et tenuit die praedicto etc. Et de hoc ponunt se super patriam. Et praedictus Comes similiter. Ideo veniant inde Jurati coram Rege a die Sancti Hillarii in xv dies ubicumque etc. Quia tam etc. Et praedicti Henricus Ricardus atte Howe Robertus et Ricardus filius Henrici dicunt quod reuera ipsi iam viginti annis elapsis inpetrauerunt quoddam breve consimile etc. tempore quo ipsi fuerunt homines ipsius Comitis et tenentes de Manerio praedicto coram Domino Rege versus praedictum Comitem et ab illo tempore usque nunc illud placitum sine interrupcione sunt prosecuti ita quod si aliquod breve amiserunt medio tempore statim breve consimile resussitauerunt. Unde dicunt quod si praedictus Comes pendente praedicto placito et diligenter prosecuta quod eis pro uno placito et pro uno et eodem brevi debeat reputari ipsos a tenementis suis in eodem Manerio eiecit homines ipsos nunc ab agendo repellere non debet. Et quod ita sit etc. offerunt verificare etc. tam per placita que secuntur Dominum Regem quam per placita de Banco etc. et eciam per placita ultimi itineris Salomonis de Roffa in comitatu Norffolk etc. Et praedictus Rogerus Comes etc. dicit quod praedicti Henricus Ricardus, Robertus et Ricardus non continuauerunt placitum suum praedictum sine interruptione in forma praedicta etc. et hoc offert etc. Ideo mandatum est Thesaurariis et Camerariis etc. quod scrutatis brevibus et rotulis de placitis que sequuntur Dominum Regem a die praedicto usque ad festum Sancti Michaelis anno regni Regis nunc xijo et eciam brevibus et rotulis de itinere praedicti Salomonis. Et similiter mandatum est Elye de Bekyngham quod scrutatis rotulis et brevibus de tempore Thome de Weylaund etc. que sunt sub custodia sua etc. Et quid inde etc. scire faciant Domino Regi a die Pasche in xv dies ubicumque etc. Idem dies datus est partibus etc. Ad quem diem venit praedictus Comes et praedicti Henricus filius Simonis, Ricardus atte Howe, Robertus Sewyne et Ricardus filius Henrici non sunt prosecuti. Ideo ipsi et plegii sui de prosequendo in misericordia videlicet Adam atte Gates, Henricus de Blafeld et Eustachius Hose de eadem. Et praedictus Comes inde sine die etc. Postea in octabis Sancti Hillarii Anno regni regis nunc vicesimo quarto venerunt praedicti Willelmus de Narugate et Thomas filius Henrici et praedictus Rogerus Bygod venit et similiter Jurati venerunt qui dicunt super sacramentum suum quod praedicti Willelmus et Thomas praedictis die et anno non fuerunt homines praedicti Comitis neque tenentes de praedicto Manerio. Ideo consideratum est quod praedicti Willelmus et Thomas nichil capiant per breve suum set sint in misericordia pro falso clamio. Et praedictus Rogerus Comes inde sine die etc.
[In dorso:]
Memorandum quod tenor recordi et processus infrascripti exemplificatus fuit sub magno sigillo Domini Regis sub hac forma videlicet. Edwardus Dei gracia Rex Anglie et Francie et Dominus Hibernie Omnibus ad quos etc. salutem. Inspeximus tenorem recordi et processus cuiusdam placiti quod fuit coram Domino E. quondam Rege Anglie auo nostro anno regni sui vicesimo primo inter Willelmum de Norwegate et quosdam alios et Rogerum Bygod nuper Comitem Norfolk quem coram nobis in Cancellaria nostra venire facimus in hec verba Placita coram Domino Rege etc. recitando totum tenorem praedictum usque in finem et tunc sic Nos autem tenorem recordi et processus praedictorum tenore praesencium duximus exemplificandum. In cuius etc. Teste Leonello filio nostro carissimo Custode Anglie apud Redyng xx die Julii anno regni nostri Anglie vicesimo primo regni vero nostri Francie octauo que quidem brevia non irrotulantur aliter quam hic inseritur.