Erat ergo Dan rex in Dacia[[332]] per triennium. Anno tandem tertio cognouit uxorem suam Daniam, genuitque ex ea filium nomine Ro. Qui post patris obitum hereditarie possidebat regnum. Patrem uero suum Dan colle apud Lethram tumulauit Sialandiæ, ubi sedem regni pro eo pater constituit, quam ipse post eum diuitiis multiplicibus ditauit. Tempore illo ciuitas magna erat in medio Sialandiæ, ubi adhuc mons desertus est, nomine Hekebiarch, ubi sita erat ciuitas quæ Høkekoping nuncupata est; ad quam ut mox Ro rex uidit, quod mercatores a nauibus in uia currus conducentes multum expenderent, a loco illo ciuitatem amoueri jussit ad portum, ubi tenditur Isæfiorth, et circa fontem pulcherrimum domos disponere. Ædificauit ibi Ro ciuitatem honestam, cui nomen partitiuum imposuit post se et Fontem, partem capiens fontis partemque sui, Roskildam Danice uocans, quæ hoc nomine uoca[bi]tur[[333]] in æternum. Uixit autem rex Ro ita pacifice, ut nullus ei aciem opponeret, nec ipse usquam expeditionem direxit[[334]]. Erat autem uxor eius
fecunda sobole, ex qua genuit duos filios, nomen primi Helhgi et secundi Haldan[[335]]. Cumque cepissent pueri robore confortari et crescere, obiit pater eorum Ro, et sepultus est tumulo quodam Læthræ, post cuius obitum partiti sunt regnum filii, quod in duas partes diuidentes, alter terras, alter mare possidebat. Rexit itaque terras Haldanus, et genuit filium nomine Siwardum, cognomine Album, qui patrem suum Haldanum Læthræ tumulauit mortuum. Helgi autem rex erat marinus, et multos ad se traxit malificos, nauali bello bene adeptus diuersas partes, quasdam pace, quasdam cum piratica classe[[336]] petisse perhibetur....
The Chronicle then tells how Rolf was born, the son of Helgi and Yrse or Ursula: also of the death and burial of Helgi.
Filius autem eius et Ursulæ puer crescebat Rolf et fortitudine uigebat. Mater uero eius Ursula, uelo uiduitatis deposito, data est regi Suethiæ Athislo, qui ex ea filiam sibi genuit, Rolf uero ex matre eius sororem nomine Skuld. Interea dum hæc de rege marino Helgi agerentur, frater eius, rex Daciæ, mortuus est Haldanus. Post quem[[337]] rex Sweciæ Athisl a Danis suscepit tributum.
Interea ... confortabatur filius Helgi, Rolff, cognomine Krake. Quem post mortem Snyo[[338]] Dani [in][[339]] regem assumpserunt. Qui Sialandiæ apud Lethram, sicut antecessores sui, sæpissime moratus est. Sororem suam nomine Sculd secum habuit, Athisli regis filiam, et suæ matris Ursulæ, de qua superius dictum est; quam fraterno amore dilexit. Cui provinciam Hornshæræth Sialandiæ ad pascendas puellas suas in expensam dedit, in qua uillam ædificauit, nomine Sculdelef, unde nomen suscepit. Hoc tempore erat quidam Comes Scaniæ, nomine Hiarwarth, Teotonicus genere, Rolf tributarius, qui ad eum procos misit, ut
sororem suam Sculd Hiarwardo daret uxorem. Quo nolente, propria ipsius uoluntate puellæ clanculo eam raptam sociauit sibi. Unde conspirauerunt inter se deliberantes Hiarwart et Sculd, quomodo Rolf interficeretur, et Hiarwardus superstes regni heres efficeretur. Non post multum vero temporis animosus ad uxoris exhortationem Hiarwart Sialandiam classe petiit. Genero suo Rolff tributum attulisse simulauit. Die quadam dilucescente ad Læthram misit, ut uideret tributum, Rolff nunciauit. Qui cum uidisset non tributum sed exercitum armatum, uallatus est Rolff militibus, et a Hyarwardo interfectus est. Hyarwardum autem Syalandenses et Scanienses, qui cum eo erant, in regem assumpserunt. Qui breui tempore, a mane usque ad primam, regali nomine potitus est. Tunc uenit Haky, frater Haghbardi, filius Hamundi; Hyarwardum interfecit et Danorum rex effectus est. Quo regnante, uenit quidam nomine Fritleff a partibus Septentrionalibus et filiam sibi desponsauit Rolff Crake, ex qua filium nomine Frothe genuit, cognomine Largus.
K. The Story of Offa in Saxo Grammaticus
Book IV, ed. Ascensius, fol. xxxii b; ed. Holder, pp. 106-7.
Cui filius Wermundus succedit. Hic prolixis tranquillitatis otiis felicissima temporum quiete decursis, diutinam domesticæ pacis constantiam inconcussa rerum securitate tractabat. Idem prolis expers iuuentam exegit; senior uero filium Uffonem sero fortunæ munere suscitauit, cum nullam ei sobolem elapsa tot annorum curricula peperissent. Hic Uffo coæuos quosque corporis habitu supergressus, adeo hebetis ineptique animi principio iuuentæ existimatus est, ut priuatis ac publicis rebus inutilis uideretur. Siquidem ab ineunte ætate nunquam Iusus aut ioci consuetudinem præbuit; adeoque humanæ delectationis uacuus fuit, ut labiorum continentiam iugi silentio premeret, et seueritatem oris a ridendi prorsus officio temperaret. Uerum ut incunabula stoliditatis opinione referta habuit, ita post modum conditionis contemptum claritate mutauit; et quantum inertiæ spectaculum fuit, tantum prudentiæ et fortitudinis exemplum euasit.