Book IV, ed. Ascensius, fol. xxxiv b; ed. Holder, pp. 113-7.
Cumque Wermundus ætatis uitio oculis orbaretur, Saxoniæ rex, Daniam duce uacuam ratus, ei per legatos mandat, regnum, quod præter ætatis debitum teneat, sibi procurandum committat, ne nimis longa imperii auiditate patriam legibus armisque destituat. Qualiter enim regem censeri posse, cui senectus animum, cæcitas oculum pari caliginis horrore fuscauerit? Quod si abnuat, filiumque habeat, qui cum suo ex prouocatione confligere audeat, uictorem regno potiri permittat. Si neutrum probet, armis secum, non monitis agendum cognoscat, ut tandem inuitus præbeat, quod ultroneus exhibere contemnat. Ad hæc Wermundus, altioribus suspiriis fractus, impudentius se ætatis exprobratione lacerari respondit, quem non ideo huc infelicitatis senectus prouexerit, quod pugnæ parcus timidius iuuentam exegerit. Nec aptius sibi cæcitatis uitium obiectari, quod plerunque talem ætatis habitum talis iactura consequi soleat, potiusque condolendum calamitati quam insultandum uideatur. Iustius autem Saxoniæ regi impatientiæ notam afferri posse, quem potius senis fatum operiri, quam imperium poscere decuisset, quod aliquanto præstet defuncto succedere, quam uiuum spoliare. Se tamen, ne tanquam delirus priscæ libertatis titulos externo uideatur mancipare dominio, propria manu prouocationi pariturum. Ad hæc legati, scire se inquiunt, regem suum conserendæ cum cæco manus ludibrium perhorrere, quod tam ridiculum decernendi genus rubori quam honestati propinquius habeatur. Aptius uero per utriusque pignus et sanguinem amborum negotio consuli. Ad hæc obstupefactis animo Danis, subitaque responsi ignorantia perculsis, Uffo, qui forte cum ceteris aderat, responsionis a patre licentiam flagitabat, subitoque uelut ex muto uocalis euasit. Cumque Wermundus, quisnam talem a se loquendi copiam postularet, inquireret, ministrique eum ab Uffone rogari dixissent, satis esse perhibuit, ut infelicitatis suæ uulneribus alienorum fastus illuderet, ne etiam a domesticis simili insultationis petulantia uexaretur. Sed satellitibus Uffonem hunc esse pertinaci affirmatione testantibus, "Liberum ei sit," inquit, "quisquis est, cogitata profari." Tum Uffo, frustra ab eorum rege regnum appeti, inquit, quod tam proprii rectoris officio quam
fortissimorum procerum armis industriaque niteretur: præterea, nec regi filium nec regno successorem deesse. Sciantque, se non solum regis eorum filium, sed etiam quemcunque ex gentis suæ fortissimis secum adsciuerit, simul pugna aggredi constituisse. Quo audito legati risere, uanam dicti animositatem existimantes. Nec mora, condicitur pugnæ locus, eidemque stata temporis meta præfigitur. Tantum autem stuporis Uffo loquendi ac prouocandi nouitate præsentibus iniecit, ut, utrum uoci eius an fiduciæ plus admirationis tributum sit, incertum extiterit.
Abeuntibus autem legatis, Wermundus, responsionis auctore laudato, quod uirtutis fiduciam non in unius, sed duorum prouocatione statuerit, potius se ei, quicunque sit, quam superbo hosti regno cessurum perhibuit. Uniuersis autem filium eius esse testantibus, qui legatorum fastum fiduciæ sublimitate contempserit, propius eum accedere iubet: quod oculis nequeat, manibus experturus. Corpore deinde eius curiosius contrectato, cum ex artuum granditate lineamentisque filium esse cognosset, fidem assertoribus habere cœpit, percontarique eum, cur suauissimum uocis habitum summo dissimulationis studio tegendum curauerit, tantoque ætatis spatio sine uoce et cunctis loquendi commerciis degere sustinuerit, ut se linguæ prorsus officio defectum natiuæque taciturnitatis uitio obsitum credi permitteret? Qui respondit, se paterna hactenus defensione contentum, non prius uocis officio opus habuisse, quam domesticam prudentiam externa loquacitate pressam animaduerteret. Rogatus item ab eo, cur duos quam unum prouocare maluit, hunc iccirco dimicationis modum a se exoptatum respondit, ut Athisli regis oppressio, quæ, quod a duobus gesta fuerat, Danis opprobrio extabat, unius facinore pensaretur, nouumque uirtutis specimen prisca ruboris monumenta conuelleret. Ita antiquæ crimen infamiæ recentis famæ litura respergendum dicebat. Quem Wermundus iustam omnium æstimationem fecisse testatus, armorum usum, quod eis parum assueuisset, prædiscere iubet. Quibus Uffo oblatis, magnitudine pectoris angustos loricarum nexus explicuit; nec erat ullam reperire, quæ eum iusto capacitatis spatio contineret. Maiore siquidem corpore erat, quam ut alienis armis uti posset. Ad ultimum, cum paternam quoque
loricam uiolenta corporis astrictione dissolueret, Wermundus eam a læuo latere dissecari, fibulaque sarciri præcepit, partem, quæ clypei præsidio muniatur, ferro patere parui existimans. Sed et gladium, quo tuto uti possit, summa ab eo cura conscisci iussit. Oblatis compluribus, Uffo manu capulum stringens, frustatim singulos agitando comminuit; nec erat quisquam ex eis tanti rigoris gladius, quem non ad primæ concussionis motum crebra partium fractione dissolueret. Erat autem regi inusitati acuminis gladius, Skrep dictus, qui quodlibet obstaculi genus uno ferientis ictu medium penetrando diffinderet, nec adeo quicquam prædurum foret, ut adactam eius aciem remorari potuisset. Quem ne posteris fruendum relinqueret, per summam alienæ commoditatis inuidiam in profunda defoderat, utilitatem ferri, quod filii incrementis diffideret, ceteris negaturus. Interrogatus autem, an dignum Uffonis robore ferrum haberet, habere se dixit, quod, si pridem a se terræ traditum recognito locorum habitu reperire potuisset, aptum corporis eius uiribus exhiberet. In campum deinde perduci se iubens, cum, interrogatis per omnia comitibus, defossionis locum acceptis signorum indiciis comperisset, extractum cauo gladium filio porrigit. Quem Uffo nimia uetustate fragilem exesumque conspiciens, feriendi diffidentia percontatur, an hunc quoque priorum exemplo probare debeat, prius habitum eius, quam rem ferro geri oporteat, explorandum testatus. Refert Wermundus, si præsens ferrum ab ipso uentilando collideretur, non superesse, quod uirium eius habitui responderet. Abstinendum itaque facto, cuius in dubio exitus maneat.
Igitur ex pacto pugnæ locus expetitur. Hunc fluuius Eidorus ita aquarum ambitu uallat, ut earum interstitio repugnante, nauigii duntaxat aditus pateat. Quem Uffone sine comite petente, Saxoniæ regis filium insignis uiribus athleta consequitur, crebris utrinque turbis alternos riparum anfractus spectandi auiditate complentibus. Cunctis igitur huic spectaculo oculos inferentibus, Wermundus in extrema pontis parte se collocat, si filium uinci contigisset, flumine periturus. Maluit enim sanguinis sui ruinam comitari, quam patriæ interitum plenis doloris sensibus intueri. Uerum Uffo, geminis iuuenum congressibus lacessitus, gladii diffidentia amborum ictus umbone
uitabat, patientius experiri constituens, quem e duobus attentius cauere debuisset, ut hunc saltem uno ferri impulsu contingeret. Quem Wermundus imbecillitatis uitio tantam recipiendorum ictuum patientiam præstare existimans, paulatim in occiduam pontis oram mortis cupiditate se protrahit, si de filio actum foret, fatum precipitio petiturus. Tanta sanguinis caritate flagrantem senem fortuna protexit. Uffo siquidem filium regis ad secum auidius decernendum hortatus, claritatem generis ab ipso conspicuo fortitudinis opere æquari iubet, ne rege ortum plebeius comes uirtute præstare uideatur. Athletam deinde, explorandæ eius fortitudinis gratia, ne domini sui terga timidius subsequeretur, admonitum fiduciam a regis filio in se repositam egregiis dimicationis operibus pensare præcepit, cuius delectu unicus pugnæ comes adscitus fuerit. Obtemperantem illum propiusque congredi rubore compulsum, primo ferri ictu medium dissecat. Quo sono recreatus Wermundus, filii ferrum audire se dixit, rogatque, cui potissimum parti ictum inflixerit. Referentibus deinde ministris, eum non unam corporis partem, sed totam hominis transegisse compagem, abstractum præcipitio corpus ponti restituit, eodem studio lucem expetens, quo fatum optauerat. Tum Uffo, reliquum hostem prioris exemplo consumere cupiens, regis filium ad ultionem interfecti pro se satellitis manibus parentationis loco erogandam impensioribus uerbis sollicitat. Quem propius accedere sua adhortatione coactum, infligendi ictus loco curiosius denotato, gladioque, quod tenuem eius laminam suis imparem uiribus formidaret, in aciem alteram uerso, penetrabili corporis sectione transuerberat. Quo audito Wermundus Screp gladii sonum secundo suis auribus incessisse perhibuit. Affirmantibus deinde arbitris, utrunque hostem ab eius filio consumptum, nimietate gaudii uultum fletu soluit. Ita genas, quas dolor madidare non poterat, lætitia rigauit. Saxonibus igitur pudore mœstis, pugilumque funus summa cum ruboris acerbitate ducentibus, Uffonem Dani iocundis excepere tripudiis. Quieuit tum Athislanæ cædis infamia, Saxonumque obprobriis expirauit.
Ita Saxoniæ regnum ad Danos translatum, post patrem Uffo regendum suscepit, utriusque imperii procurator effectus,
qui ne unum quidem rite moderaturus credebatur. Hic a compluribus Olauus est dictus, atque ob animi moderationem Mansueti cognomine donatus. Cuius sequentes actus uetustatis uitio solennem fefellere notitiam. Sed credi potest, gloriosos eorum processus extitisse, quorum tam plena laudis principia fuerint.