L. From Skiold to Offa in Sweyn Aageson
In Langebek, Scriptores, i, 44-7; Gertz, I, 97.
CAP. I.
De primo Rege Danorum.
Skiold Danis primum didici præfuisse. Et ut eius alludamus uocabulo, idcirco tali functus est nomine, quia uniuersos regni terminos regiæ defensionis patrocinio affatim egregie tuebatur. A quo primum, modis Islandensibus, "Skioldunger" sunt reges nuncupati. Qui regni post se reliquit hæredes, Frothi uidelicet et Haldanum. Successu temporum fratribus super regni ambitione inter se decertantibus, Haldan, fratre suo interempto, regni monarchiam obtinuit. Hic filium, scilicet Helghi, regni procreauit hæredem, qui ob eximiam uirtutum strenuitatem, pyraticam semper exercuit. Qui cum uniuersorum circumiacentium regnorum fines maritimos classe pyratica depopulatus, suo subiugasset imperio, "Rex maris" est cognominatus. Huic in regno successit filius Rolf Kraki, patria virtute pollens, occisus in Lethra, quæ tunc famosissima Regis extitit curia, nunc autem Roskildensi uicina ciuitati, inter abiectissima ferme uix colitur oppida. Post quem regnauit filius eius Rökil cognomento dictus "Slaghenback." Cui successit in regno hæres, agilitatis strenuitate cognominatus, quem nostro uulgari "Frothi hin Frökni" nominabant. Huius filius et hæres regni extitit Wermundus, qui adeo prudentiæ pollebat uirtute, ut inde nomen consequeretur. Unde et "Prudens" dictus est. Hic filium genuit Uffi nomine, qui usque ad tricesimum ætatis suæ annum fandi possibilitatem cohibuit, propter enormitatem opprobrii, quod tunc temporis Danis ingruerat, eo quod in
ultionem patris duo Dani in Sueciam profecti, patricidam suum una interemerunt. Nam et tunc temporis ignominiosum extitit improperium, si solum duo iugularent; præsertim cum soli strenuitati tunc superstitiosa gentilitas operam satagebat impendere. Præfatus itaque Wermundus usque ad senium regni sui gubernabat imperium; adeo tandem ætate consumptus, ut oculi eius præ senio caligarent. Cuius debilitatis fama cum apud transalpinas[[340]] partes percrebuisset, elationis turgiditate Teotonica intumuit superbia, utpote suis nunquam contenta terminis. Hinc furoris sui rabiem in Danos exacuit Imperator, se iam Danorum regno conquisito sceptrum nancisci augustius conspicatus. Delegantur itaque spiculatores, qui turgidi principis jussa reportent præfato Danorum regi, scilicet Wermundo, duarum rerum præfigentes electionem, quarum pars tamen neutra extitit eligenda. Aut enim regnum jussit Romano resignare imperio, et tributum soluere, aut athletam inuestigare, qui cum Imperatoris campione monomachiam committere auderet. Quo audito, regis extitit mens consternata; totiusque regni procerum legione corrogata, quid facto opus sit, diligenti inquisitione percontabatur. Perplexam se namque regis autumabat autoritas, utpote cui et ius incumbebat decertandi, et qui regno patrocinari tenebatur. Uultum cœcitas obnubilauerat, et regni heres elinguis factus, desidia torpuerat, ita ut in eo, communi assertione, nulla prorsus species salutis existeret. Nam ab infantia præfatus Uffo uentris indulgebat ingluuiei, et Epicuræorum more, coquinæ et cellario alternum officiose impendebat obsequium. Corrogato itaque cœtu procerum, totiusque regni placito[[341]] celebrato, Alamannorum regis ambitionem explicuit, quid in hac optione haud eligenda facturus sit, indagatione cumulata senior sciscitatur. Et dum uniuersorum mens consternaretur angustia, cunctique indulgerent silentio, præfatus Uffo in media concione surrexit. Quem cum cohors uniuersa conspexisset, satis nequibat admirari, ut quid elinguis uelut orationi gestus informaret. Et quia omne rarum dignum nouimus admiratione, omnium in se duxit intuitum. Tandem sic orsus cœpit: "Non nos minæ moueant lacessentium, cum
ea Teotonicæ turgiditati innata sit conditio, ut uerborum ampullositate glorientur, minarumque uentositate pusillanimes et imbecilles calleant comminatione consternare. Me etenim unicum et uerum regni natura produxit heredem, cui profecto nouistis incumbere, ut monomachiæ me discrimini audacter obiiciam, quatenus uel pro regno solus occumbam, uel pro patria solus uictoriam obtineam. Ut ergo minarum cassetur ampullositas, hæc Imperatori referant mandata, ut Imperatoris filius et heres imperii, cum athleta præstantissimo, mihi soli non formidet occurrere." Dixit, et hæc verba dictauit voce superba. Qui dum orationem complesset, a collateralibus senior sciscitabatur, cuiusnam hæc fuisset oratio? Cum autem a circumstantibus intellexisset, quod filius suus, prius veluti mutus, hunc effudisset sermonem, palpandum eum jussit accersiri. Et cum humeros lacertosque, et clunes, suras atque tibias, cæteraque membra organica crebro palpasset: "Talem," ait, "me memini in flore extitisse iuuentutis." Quid multa? Terminus pugnæ constituitur et locus. Talique responso percepto, ad propria legati repedabant.
CAP. II.
De duello Uffonis.