corpore integer, et elegantissime forme iuuenis existeret, permansit tamen a natiuitate uisu priuatus usque ad annum septimum, mutus autem et uerba humana non proferens usque ad annum etatis sue tricesimum. Huius debilitatis incomodum non solum rex, sed eciam regni proceres, supra quam dici potest moleste sustinuerunt. Cum enim imineret patri etas senilis, et ignoraret diem mortis sue, nesciebat quem alium sibi[[345]] constitueret heredem et regni successorem. Quidam autem primarius regni, cui nomen Riganus[[346]], cum quodam suo complice Mitunno nomine, ambiciosus cum ambicioso, seductor cum proditore uidens regem decrepitum, et sine spe prolis procreande senio fatiscentem, de se presumens, cepit ad regie dignitatis culmen aspirare, contemptis aliis regni primatibus, se solum pre ceteris ad hoc dignum reputando.

Iccirco diebus singulis regi molestus nimis, proterue eum aggreditur, ut se heredis loco adoptaret. Aliquando cor regis blande alliciens, interim aspere minis et terroribus prouocans, persuadere non cessat regi quod optabat[[347]]. Suggerebat eciam regi per uiros potentes, complices cupiditatis et malicie sue, se regni sui summum apicem, uiolentia et terroribus et ui extorquere, nisi arbitrio uoluntatis sue rex ipse pareret, faciendo uirtutem de necessitate. Super hoc itaque et aliis regni negociis, euocato semel concilio, proteruus ille a rege reprobatus discessit a curie presentia, iracundie calore fremens in semetipso, pro repulsa quam sustinuit.

From MS Cotton Nero D. I, fol. 2 a.

Fol. 2 b

Nec mora, accitis multis qui contra regis imperium partem suam confouebant, infra paucos dies, copiosum immo infinitum excercitum congregauit: et sub spe uictorie uiriliter optinende, regem et suos ad hostile prelium prouocauit. Rex autem confectus senio, timens rebellare, declinauit aliquociens impetus aduersariorum. Tandem uero, conuocatis in unum principibus et magnatibus suis, deliberare cepit quo facto opus haberet. Dum igitur tractarent in commune per aliquot dies, secum deliberantes instantissime necescitatis articulum, affuit inter sermoci|nantes natus et unigenitus regis, eo usque elinguis et absque sermone, sed aure purgata, singulorum uerba discernens. Cum autem patris senium, et se ipsum ad regni negocia quasi inutilem et minus efficacem despici et reprobari ab omnibus perpenderet, contritus est et humiliatus in semetipso, usque in lacrimarum aduberem profusionem. Et exitus aquarum deduxerunt oculi eius; et estuabat dolore cordis intrinsecus amarissimo. Et quam uerbis non poterat, deo affectu intrinseco precordialiter suggerebat, ingemiscens, reponensque lacrimabilem querelam coram ipso, orabat ut a spiritu sancto reciperet consolacionem, a patre luminum fortitudinem, et a filio patris unigenito sapiencie salutaris donatiuum. In breui igitur, contriti cordis uota prospiciens, is, cui nuda et aperta sunt omnia, resoluit os adolescentis in uerba discreta et manifeste articulata. Sicque de regni principatu tumide et minaciter contra se et patrem suum perstrepentes, subito et ex insperato alloquitur: "Quid adhuc me et patre meo superstite contra leges et iura uobis uendicatis regni iudicium enormiter contrectare: et me excluso, herede geneali, alium degenerem facinorosum eciam in minas et diffiduciacionem superbe nimis prorumpentem, subrogare ut uos non immerito iniquitatis et prodicionis arguere valeamus. Quid, inquam, exteri, quid extranei contra nos agere debeant, cum nos affines et domestici nostri a patria quam hactenus generis nostri successio iure possedit hereditario, uelitis expellere?" Et dum hec Offanus uel Offa (hoc enim nomen adolescentulo erat) qui iam nunc primo eterno nomine cum bened[i]c[i]onis memoria meruit intitulari, ore facundo, sermone rethorico, uultu sereno prosequeretur, omnium audientium plus quam dici potest attonitorum oculos facies et corda in se conuertit. Et prosequens inceptum sermonem, continuando rationem, ait (intuens ad superna): "Deum testor, omnesque celestis curie primates, quod tanti sceleris et discidii incentores, (nisi qui ceperint titubare, uiriliter eriganter in uirtutem pristinam roborati) indempnes (pro ut desides et formidolosi promeruerunt) ac impunitos, non paciar. Fideles autem, ac strenuos, omni honore prosequar [et] confouebo."

Audito igitur adolescentis sermone, quem mutum estimabant vanum et inutilem, consternati admodum et conterriti, ab eius

presencia discesserunt, qui contra patrem suum et ipsum, mota sedicione, ausu temerario conspirauerant. Riganus tamen, contumax et superbus, comitante Mittunno cum aliis complicibus suis, qui iam iram in odium conuerterant, minas minis recessit cumulando, regemque delirum cum filio suo inutili ac vano murione, frontose diffiduciauit. Econtra, naturales ac fideles regis, ipsius minas paruipendentes, immo Fol. 3 a | uilipendentes, inestimabili gaudio perfusi, regis et filii sui pedibus incuruati, sua suorumque corpora ad uindicandam regis iniuriam exponunt gratanter uniuersi. Nec mora, rex in sua et filii sui presentia generali edicto eos qui parti sue fauebant iubet assistere, uolens communi eorum consilio edoceri, qualiter in agendis suis procedere et negocia sua exequi habeat conuenienter. Qui super hiis diebus aliquot deliberantes, inprimis consulunt regi ut filium suum moribus et etate ad hoc maturum, militari cingulo faciat insigniri: vt ad bellum procedens, hostibus suis horrori fieret et formidini. Rex autem sano et salubri consilio suorum obtemperans, celebri[[348]] ad hoc condicto die, cum sollempni et regia pompa, gladio filium suum accinxit; adiunctis tirocinio suo strenuis adolescentibus generosis, quos rex ad decus et gloriam filii sui militaribus indui fecit, et honorari.

Cum autem post hec[[349]], aliquandiu cum sociis suis decertans, instrumenta tiro Offanus experiretur, omnes eum strenuissimum et singulos superantem uehementer[[350]] admirabantur. Rex igitur inde maiorem assumens audaciam, et in spem erectus alacriorem, communicato cum suis consilio, contra hostes regni sui insidiatores, immo iam manifeste contra regnum suum insurgentes, et inito certamine aduersantes, resumpto spiritu bellum instaurari precepit. Potentissimus autem ille, qui regnum sibi usurpare moliebatur, cum filiis suis iuuenibus duobus, uidelicet tironibus strenuissimis Otta et Milione nominatis, ascita quoque non minima multitudine, nichilominus audacter ad rebellandum, se suosque premunire cepit, alacer et imperterritus. Et preliandi diem et locum, hinc inde rex et eius emulus determinarunt.