De predicti facinoris ulcione.

Cuius tandem detestabilis sceleris a regina perpetrati, ad commilitonum beati regis et Martiris aures cum[[419]] peruenisset, fama celerius ante lucem aurore diei sequentis clanculo recesserunt, ne de ipsis simile fieret iudicium metuentes. Unde dolens regina, in thalamo ficta infirmitate decubans, quasi uulpecula latitabat.

Rex uero Offa cum de commisso facinore certitudinem comperisset, sese lugens, in cenaculo interiori recludens, pe[r][[420]] tres dies cibum penitus non gustauit, animam suam lacrimis, lamentacionibus, et ieiunio uehementer affligens. Et execrans mulieris impietatem, eam iussit omnibus uite sue diebus inclusam in loco remotam secreciori peccata sua deplorare, si forte sibi celitus collata gracia, penitendo tanti commissi facinoris maculam posset abolere. Rex autem ipsam postea ut sociam lateris in lecto suo dormire quasi suspectam non permisit[[421]].

De morte illius facinorose regine.

In loco igitur sibi deputato, commorante regina annis aliquot, insidiis latronum preuenta, auro et argento quo multum habundabat spoliata[[422]], in puteo suo proprio precipitata, spiritum exalauit; iusto dei iudicio sic condempnata, ut sicut regem Ælbertum innocentem in foueam fecit precipitari, et precipitatum suffocari, sic in putei profunditate submersa, uitam miseram terminaret.


O. Widsith, ll. 18, 24-49

18. Ætla, wēold Hūnum, Eormanrīc Ȝotum,

* * * * * *