Irrumpensque opulenta magis quam fortia castra,
Præbuit eximiam sociis sine sanguine prædam.
Cui nil tam pulchrum fuit, ut non funderet illud,
Aut carum, quod non sociis daret, æra fauillis
Assimulans, famaque annos, non fœnore mensus.
Unde liquet, regem claro iam funere functum
Præclaros egisse dies, speciosaque fati
Tempora, præteritos decorasse uiriliter annos.
Nam uirtute ardens, dum uiueret, omnia uicit,
Egregio dignas sortitus corpore uires.