26. "Episcopi, abbates, & barones mei non calumniabuntur pro venatione, si non regales feras occiderint: & si regales, restabunt rei regi pro libito suo, sine certa emendatione.

27. "Sunt aliæ (præter feras forestæ) bestiæ, quæ dum inter septa & sepes forestæ continentur, emendationi subiacent: quales sunt capreoli, lepores, & cuniculi. Sunt & alia quàm plurima animalia, quæ quāquam infra septa forestæ viuunt, & oneri & curæ mediocrium subiacent forestæ, Bubali olim in Anglia. tamen nequaquā censeri possunt, qualia sunt bubali, vaccæ, & similia. Vulpes & lupi, nec forestæ nec veneris habentur, & proinde eorum interfectio nulli emendationi subiacet. Si tamen infra limites occiduntur, fractio sit regalis chaceæ, & mitiùs emendetur. Aper verò quanquam forestæ sit, nullatenus tamen animal veneris haberi est assuetus.

28. "Bosco nec subbosco nostro sine licentia primariorum forestæ nemo manum apponat, quòd si quis fecerit reus sit fractionis regalis chaceæ.

Ilices aliquando in Britānia nisi intelligatur de quercu. 29. "Si quis verò ilicem aut arborē aliquam, quæ victum feris suppeditat sciderit, præter fractionem regalis chaceæ, emendet regi viginti solidis.

30. "Volo vt omnis liber homo pro libito suo habeat venerem siue viridem in planis suis super terras suas, sine chacea tamen; & deuitent omnes meam, vbicúnq; eam habere voluero.

Greihounds. 31. "Nullus mediocris habebit nec custodiet canes, quos Angli Greihounds appellant. Liberali verò, dum genuiscissio eorum facta fuerit coram primario forestæ licebit, aut sine genuiscissione dum remoti sunt à limitibus forestæ per decem miliaria: quando verò propiùs venerint, emendet quodlibet miliare vno solido. Si verò infra septa forestæ reperiatur, dominus canis forisfaciet & decem solidos regi.

Velter.
Langeran. 32. "Velteres verò quos Langeran appellant, quia manifestè constat in ijs nihil esse periculi, cuilibet licebit sine genuiscissione eos Ramhundt. custodire. Idem de canibus quos Ramhundt vocant.

33. "Quòdsi casu inauspicato huiusmodi canes rabidi fiant & vbiq; vagātur, negligentia dominorum, redduntur illiciti, & emendetur regi pro illicitis, &c. Quòdsi intra septa forestæ reperiantur, talis Pretium hominis mediocris. exquiratur herus, & emendet secundum pretium hominis mediocris, quòd secundum legem Werinorum. I. Churingorum, est ducentorum solidorum.

34. "Si canis rabidus momorderit feram, tunc emendet secundum pretiū Pretium liberi hominis. hominis liberalis, quod est duodecies solidis centum. Si verò fera regalis morsa fuerit, reus sit maximi criminis."

And these are the constitutions of Canutus concerning the forrest, verie barbarouslie translated by those that tooke the same in hand. Howbeit as I find it so I set it downe, without anie alteration of my copie in anie iot or tittle.