17. "Si quis autem contra primarium pugnauerit, in plito emendet Pere & Pite. secundum pretium sui ipsus, quod Angli Pere & pite dicunt, & soluat primario quadraginta solidos.

Gethbrech. 18. "Si pacem quis fregerit, ante mediocres forestæ, quod dicunt Gethbrech, emendet regi decem solidis.

19. "Si quis mediocrium aliquem cum ira percusserit, emendetur prout interfectio feræ regalis mihi emendari solet.

20. "Si quis delinquens in foresta nostra capietur, pœnas luet secundum modum & genus delicti.

Ealderman. 21. "Pœna & forisfactio non vna eadémq; erit liberalis (quem Dani Ealderman vocant) & illiberalis: domini & serui: noti & ignoti: nec vna eadémq; erit causarum tum ciuilium tum criminalium, ferarum forestæ, & ferarum regalium: viridis & veneris tractatio: nam crimen veneris ab antiquo inter maiora & non immeritò numerabatur: viridis verò (fractione chaceæ nostræ regalis excepta) ita pusillum & exiguum est, quòd vix ea respicit nostra constitutio: qui in hoc tamen deliquerit, sit criminis forestæ reus.

22. "Si liber aliquis feram forestæ ad cursum impulerit, siue casu, siue præhabita voluntate, ita vt cursu celeri cogatur fera anhelare, decem solidis regi emendet, si illiberalis dupliciter emendet, si seruus careat corio.

23. "Si verò harum aliquot interfecerit, soluat dupliciter & persoluat, sitque pretij sui reus contra regem.

Staggon or Stagge. 24. "Sed si regalem feram, quam Angli Staggon appellant, alteruter coegerit anhelare, alter per vnum annum, alter per duos careat libertate Frendlesman. naturali: si verò seruus, pro vtlegato habeatur, quem Angli Frendlesman vocant.

25. "Si verò occiderit, amittat liber scutum libertatis, si sit illiberalis careat libertate, si seruus vita.