7. "Mediocrium quilibet vnum equum, vnam lanceam, vnum scutum, & 60 solidos argenti.
* [Sic.] 8. "Minutorum quilibet, vnum* lanceam, vnam arcubalistam, & 15 solidos argenti.
9. "Sint omnes tam primarij, quàm mediocres, & minuti, immunes, liberi, & quieti ab omnibus prouincialibus summonitionibus, & popularibus Hundred law. placitis, quæ Hundred laghe Angli dicunt, & ab omnibus armorum oneribus, Warscot. quod Warscot Angli dicunt, & forincesis querelis.
10. "Sint mediocrium & minutorum causæ, & earum correctiones, tam criminalium quàm ciuilium per prouidam sapientiam & rationem primariorum iudicatæ & decisæ: primariorum verò enormia si quæ fuerint (ne scelus aliquod remaneat inultum) nosmet in ira nostra regali puniemus.
11. "Habeant hi quatuor vnam regalem potestatem (salua semper nobis nostra præsentia) quatérq; in anno generales forestæ demonstrationes & Muchehunt. viridis & veneris forisfactiones, quas Muchehunt dicunt, vbi teneant omnes calumniam de materia aliqua tangente forestam, eántque ad triplex Ofgangfordell. iudicium, quod Angli Ofgangfordell dicunt. Ita autem acquiratur illud triplex iudicium. Accipiat secum quinque, & sit ipse sextus, & sic Purgatio ignis, triplex ordalia. iurando acquirat triplex iudicium, aut triplex iuramentum. Sed purgatio ignis nullatenus admittatur, nisi vbi nuda veritas nequit aliter inuestigari.
Pegen. 12. "Liberalis autem homo. l. Pegen, modo crimen suum non sit inter maiora, habeat fidelem hominem qui possit pro eo iurare iuramentum. Forathe. l. Forathe: si autem non habet, ipsemet iuret, nec pardonetur ei aliquod iuramentum.
13. "Si aduena vel peregrinus qui de longinquo venerit sit calumniatus de foresta, & talis est sua inopia vt non possit habere plegium ad primam calumniam, qualem * nullus Anglus iudicare potest: tunc subeat captionem regis, & ibi expectet quousque vadat ad iudicium ferri & aquæ: attamen si quis extraneo aut peregrino de longè venienti * * sibi ipsi nocet, si aliquod iudicium iudicauerint.
14. "Quicúnq; coram primarios homines meos forestæ in falso testimonio steterit & victus fuerit, non sit dignus imposterum stare aut portare testimonium, quia legalitatem suam perdidit, & pro culpa soluat regi Halfehang. decem solidos, quos Dani vocant Halfehang, alias Halsehang.
15. "Si quis vim aliquam primarijs forestæ meæ intulerit, si liberalis sit amittat libertatem & omnia sua, si villanus abscindatur dextra.
16. "Si alteruter iterum peccauerit, reus sit mortis.