[70] Scientis est posse docere. Proverb. Sub indocto tamen doctus evadere potes, afflatu aliquo divino, ut Cicero loquitur. Augustinus de seipso testatur (cui non omnia credere nefas est) quod et Aristotelicas Categorias, quæ inter difficillima numerantur, et artes liberales, quas singulas à præceptoribus didicisse magnum dicitur) nullo tradente, omnes intellexit. Bernardus item, vir doctrina et sanctitate clarissimus, omnes suas literas (quarum inter cunctos sui temporis abundantissimus fuit) in silvis et in agris didicit, non hominum magisterio, sed meditando et orando, nec ullos unquam alios præceptores habuit, quam quercus et fagos. Petrarch. lib. 2. Dialog. 40.

[71] Imperat (Rex) ut nostræ religionis illorum mensa nullum communem haberent, neque cum Catholicis omnino vescerentur. Quæ res non ipsis aliquod præstitit beneficium, sed nobis maximum contulit lucrum: nam sisermo eorum sicut cancer consuevit serpere, quanto magis communis mensa ciborum potuit inquinare, cum dicat Apostolus, cum nefariis nec cibum habere communem. Victor. Utic. p. 418. Magnum virtutis præsidium societas bonorum, socius exemplo excitat, sermone recreat, consilio instruit, orationibus adjuvat, autoritate continet, quæ omnia solitudini desunt. Jos. Acosta, 1. 4. c. 13. Dicunt Stoici amicitiam solos inter bonos, quos sibi innicem studiorum similitudo conciliet, posse consistere. Porro amicitiam ipsam societatem quandam esse dicunt omnium quæ sunt ad vitam necessaria, cum amicis ut nobismet ipsis utamur: atque ob id amicum eligendum, amicorumque multitudinem inter expetenda ponunt: inter malos non posse constare amicitiam. Laert. in Zenone.

[72] Non tamen ut corporum, sic animorum morbi, transeunt ad nolentes: Imo vero nobilis animus, vitiorum odio, ad amorem virtutis accenditur. Petrarch. Dialog. de alior. morib.

[73] Siquis est hoc robore animi, atque hac indole virtutis ac continentiæ, ut respuat omnes voluptates, omnemque vitæ suæ cursum labore corporis, atque in animi contentione conficiat, quem non quies, non remissio, non æqualium studia, non ludi, non convivia delectant; nihil in vita expetendum putet nisi quod est cum laude et honore conjunctum; hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto. Cic. pro Cæl.

[74] For sound principles in these points, read Mr. Gibbon's Sermon of Justification, in the Morning Exercises at St. Giles'; and Mr. Truman's two books before named, and Le Blank's Theses in Latin, with the Thes. Salmuriens. &c.

[75] Nemini exploratum potest esse quomodo sese habiturum sit corpus, non dico ad annum sed ad vesperum. Cicero, 2 de fin. Dii boni! quid est in hominis vita diu? Mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur, in quo est aliquid extremum. Cum enim id advenit, tum illud præteriit, effluxit: tantum remanet quod virtute et recte factis sit consecutus: horæ quidem cedunt, et dies, et menses, et anni, nec præteritum tempus unquam revertitur, nec quid sequatur sciri potest. Cic. in Cat. Maj. Quem sæpe transit, casus aliquando invenit.

[76] Nihil tam firmum cui periculum non sit; etiam ab invalido.

[77] De bonis et malis ita disserebat Plato: Finem esse Deo similem fieri: Virtutem sufficere quidem ad bene beateque vivendum; cæterum instrumentis indigere, corporis bonis, robore, sanitate, integritate sensuum, &c. Exterioribus etiam, opibus, generis claritate, gloria, &c. Ea et si non affluerint, nihilominus tamen beatum fore sapientem.—Arbitratur et Deos humana cernere atque curare: et demones esse—Porro in dialogis justitiam divinam legem arbitratus est, ut ad juste agendum potentius persuaderet, nè post mortem pœnas improbi luerent. Laert. in Plat.

[78] Alte spectare si voles, atque hanc sedem, et æternam domum contueri, neque sermonibus vulgi dederis te, nec in præviis humanis spem posueris rerum tuarum: suis te illecebris oportet ipsa virtus trahat ad verum decus. Cicero somn. Scip. Cœlestia semper spectato: illa humana contemnito. Id. Ibid.

[79] Nihil tam firmum cui periculum non sit; etiam ab invalido.