[90] Rejectis propheticis et apostolicis scriplis, Manichæi novum evangelium scripserunt: et ut antecellere communi hominum multitudini et semi-dei viderentur, simularunt enthusiasmos seu afflatus, subito in turba se in terram objicientes, et velut attoniti diu tacentes; deinde tanquam redeuntes ex specu Trophonio et plorantes, multa vaticinati sunt; prorsus ut Anabaptistæ recens fecerunt in seditione monasteriensi. Etsi autem in quibusdam manifesta simulatio fuit, tamen aliquibus reipsa à diabolis furores immissos esse certum est. Carion. Chron. 1. 3. p. 54.
[91] Nemo magnus sine aliquo afflatu divino unquam fuit. Cicero 2. de Nat. Deor.
[92] Laertius in Zenone, saith, Dicunt Stoici Deum esse animal immortale, rationale, perfectum ac beatum, à malo omni remotissimum, providentia sua mundum et quæ sunt in mundo administrans omnia: non tamen inesse illi humanæ formæ lineamenta. Cæterum esse opificem immensi hujus operis, sicat et patrem omnium.—Eumque multis appellari nominibus juxta proprietates suas.—Quosdam item esse dæmones dicunt quibus insit hominum miseratio, inspectores rerum humanarum; heroas quoque solutas corporibus, sapientum animas.—Bonos aiunt esse divinos, quod in seipsis quasi habeant Deum. Malum vero impium et sine Deo esse, quod duplici ratione accipitur, sive quod Deo contrarius dicatur, sive quod aspernetur Deum: id tamen malis omnibus non convenire. Pios autem et religiosos esse sapientes, peritos divini juris omnes. Pietatem esse scientiam divini cultus. Diis item eos sacrificia facturos, castosque futuros. Quippe ea quæ in Deos admittuntur peccata detestari, Diisque charos ac gratos fore quo sancti justique in rebus divinis sint.
[93] De diis ita ut sunt loquere. Bias in Laert. Leg. Pauli Scaligeri Theses de Archetypo Mundo Ep. Cath. 1. 14. God never wrought miracle to convince atheism, because his ordinary works convince it. Lord Bacon, Essay 16. p. 87. Deus est mens soluta, libera et segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens, movens, &c. Cicero 1. Tuscul.
[94] Persuasum hoc sit à principio hominibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores Deos: eaque quæ gerantur eorum geri ditione atque numine—Et qualis quisque fit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religionem, intueri, piorumque et impiorum habere rationem. Cicero 2. de Leg.
[95] Deorum providentia mundus administratur, iidemque consulunt rebus humanis neque solum universis, verum etiam singulis. Cicero 1. de Divin.
[96] Aristippus rogatus aliquando quid haberent eximium philosophi? Si omnes, inquit, leges intereant, æquabiliter vivemus. Laertius.
[97] If προσευχη in Luke vi. 12, do signify an oratory, it yet importeth that he continued for prayer in it.
[98] Maxime pars hominum morbo jactatur eodem.
[99] Animi labes nee diuturnitate evanescit, nec manibus ullis elui potest—Non incestum vel aspersione aquæ vel dierum numero tollitur. Cicero 2. de Legib.