Ægro sanato, frustra dices, Numerato.

Amphora sub veste raro portatur honeste.

Ante Dei vultum nihil unquam restat inultum.

Ante molam primus qui venit, non molat imus.

A rule of natural equity: Prior tempore, prior jure;—First come, first serve.—“Whoso first cometh to the mill, first grint.”—Chaucer.

Arbor naturam dat fructibus atque figuram.

Arbor ut ex fructu, sic nequam noscitur actu.

Ars compensabit quod vis tibi magna negabit.

Artem natura superat sine vi, sine curâ.

Aspera vox, Ite, sed vox est blanda, Venite.