Dicitur et Progne: nam clamat Roma peregi,
Confiteor, puerisque meis aconita paravi,
Quæ deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.
Tune duos unâ sævissima vipera cœnâ?
Tune duos?—Septem, septem si forte fuissent[124].
Verum credo nihil horum est (Academici) orationis meæ horribilius est non religionis. Egoque cæsus olim pulvere Novembris, hodie cæcubio, hodie insanio. Nos utinam vani: Totus igitur est in apparatu Henricus noster quem quærimus, jamque aut equo insidet, aut choræis hasta vel gladio dominatur, ipse Hymenæus etiam et nuptias coronat, ovant et triumphant una dulcissima mortalium, pax, Anna et Jacobus, et fervet annis nitentibus fratri Carolus et totus in illos. Invitant, properant, parant Fredericus et Elizabetha, et ver illud perpetuum et poeticum hac solum in regione deprehenditur. Æstate prima Woodstochiam suam cogitat Henricus, et vicinam academiam adventu primo, scholaresque (quos vocat suos) accersit, ut habeat convivas musas, et si placuerit, convictores; juvat et meminisse potestis, qualis ibi tum in scena prodierit, in qua ipse erat pro triumpho, ipse pro spectaculo. Quotus illa nocte adest Henricus?—Quotus princeps, quam magnificus, quam innocens, cui vel esuriens Jesuita potuit ignoscere. O dementiam suavem, gratissimum errorem, et religiosum delirium, in vobis redivivum Principem, Britanni, jubilate Henricum, O beatum impostorem.
Qui istud nec audiunt, nec credunt malum, nos miseros, qui in illa hostium multitudine et via fortunæ viximus, et nescire dolorem non minus sit difficile, quam cognitum extinguere. Quod si vox populi, quæ aliquando Dei esse dicitur, eadem potuisset de morte tua et fama decernere, caruisses hodie lachrimis, et longo nostrorum funeri superfuisses. In te enim non tam morientis fatum, quam pacis, quam reipublicæ situm est; non peris sed destruis, neque mors hæc dat, sed confusio; diluvium est, nec caret prodigio. Oraculum est, nec sine sacerdote aut pontifice potest intelligi. Quam non mortalis eras Henricus, mortalis; adeone nonus esse nunquam potes, et nullus esses, brevis est quia bonus, minorque quia melior.
Nobis interim quod reliquum, quam ut festinetis juvenes, animamque principis fugitivam, per silentium et solitudinem sequamini: ut longitudinem vitamque inimicis posthac exoptetis, sociisque vestris, fratribusque suadeatis, quam sit senectus post fatum principis vilis et ignominiosa. Nos interim viri, qui in longiori ludibrio constituti sumus, consulamus huic vitio, facinusque ætatis lachrimis expiemus; et experiamur modo utrum anima principis excellens, quæ palatio sui corporis clarissimo valedixit, in nostris animis et hisce lachrimarum insulis habitare velit, certemus invicem pietate, et ingenioso luctu contendamus, summus ne dolor feriet non volentem satis, nec viventem minus. Dixi.