Sed age Lector, subsiste paulisper, mecùmque grauitatem et sapientiam tantorum virorum expende: Ne tantum Islandiæ Elogium intactum prætereamus. Docuerunt hactenus Krantzius et Munsterus: Islandos esse Christianos. Item: Islandos ante susceptam Christi fidem lege naturali vixisse. Item: Islandos vixisse lege quadam non multum à lege Germanorum discrepante. Item: Vixisse eos in sancta simplicitate. Adesdum igitur Lector, et quas Christianismi, Legis naturalis, legis Germanorum, santæ simplicitatis notas Authores illi requirant, et in Islandis monstrent ac depingant, perpende. Vna fuit supra, quòd infernum siue carcerem damnatorum montis Heclæ voragine et radicibus circumscribant Islandi: de quo vide Sect. i. huius: et sect. 7. prior. part. Altera nota, quòd, cum Anabaptistis, proprietatum et dominiorum distinctiones tollant: de quo Sect. præced. Tertia eàque longe excellentissima hæc est: illi præclari affectus naturales, amor, cura, et animus tam pius et paternus Islandorum in liberos, quòd videlicit eiusdem precij sint apud illos canes et filij, aut hi etiam viltoris. Siccine nobis Munstere et Krantzi. Legem Christi, naturæ, Germanorum, et sanctam simplicitatem depingitis: O picturam præclaram et excellentem, quamuis non prorsus Apellæam: O Inuentum acutum et admirandum, si benè authenticum: O scientiam plusquàm humanam, etsi non prorsus diuinam.
Nos verò Islandi, quamuis vltimi et gelidum conclusi ad Arcton, longè alias Christianismi notas requirimis. Nam et præceptum Dei habemus, vt quilibet proximum diligat velut seipsum. Iam nemo est, puto, qui seipsum non plus diligat, aut pluris faciat, quàm canem. Quod si tantus esse debet proximi cuiuslibet fauor, tanta æstimatio, tantus amor, quantus quæso erit in liberos? Quorum arctissimum amorem, præterquam quod ipsa parens natura nobis firmissimè conciliauit, etiam Lex diuina curam summam in enutriendo habere iussit (Exo. 12. 24. Ephe. 6, 4.) vt scilicet sint in sancto coniugio, Ecclesiæ quædam seminaria, omnis pietatis et honestatis exercitia: Prout vates ille pulcherrimè cecinit.
Vult Ecclesiolam quamlibet esse domum.
Item: Coniugium humanæ quædam est Academia vitæ.
Vt iam satis constet, apud Christianos longè pluris faciendos et curandos filios, quàm canes: Et, si qui non aliter curent, Christianos non esse.
Sed et hic in prolem dulcissimam affectus naturalis in Ethnicis etiam satis apertè conspicitur: vt si quos hoc penitùs exueris, eosdem etiam homines esse negaueris. Monstrant id matres Carthaginenses, cum tertio bello Punico adolescentes quique lectissimi obsides in Siciliam mitterentur, quos illæ fletu et lamentatione miserabili ad naues comitatæ, et ex his quædam à filioram compleximus ægrè diuulsæ, cum ventis pandi vela cernerent, nauesque è portu egredi, dolore stimulante, in subiectos fluctus dissiluere: Sabellico authore. Monstrat Ægeus, qui nauem filij Thesei, cum velis atri coloris, ex Creta redeuntem cerneret, perijsse filium ratus, vitam in proximis vndis finiuit. Sabellic. lib. 3. cap. 4. Monstrat Gordianus senior, Africæ proconsul, qui similiter, ob rumores de morte filij, vitam suspendio clausit. Campofulgos. lib. 5. cap. 7. Monstrant idem Iocasta Creontis filia, Auctolia Sinonis F. Anius Tuscorum Rex, Orodes Rex Parthorum, et alij numero innumero. De quibus vide stat. lib. 2. Plutarchum, et alios, &c. Huc illud. Amor descendit, &c. Adeò, vt videas non minus esse homini proprium, sobolem intimè diligere, et summo amore prosequi, quàm aut volare; vt si iam aliquando homines esse Islandos, nedum Christianos scriptores nostri fassi sint, hunc amorem et affectum in filios ijsdem, quantumuis inuiti et repugnantes, adscribant: sin minus, non modò hominis titulum et dignitatem illis detrahant, sed etiam infrà bruta et quasuis bestias, quæ ipsæ, stimulante natura, maximo prolis suæ et arctissimo amore tenentur, deprimant.
Non addam contra hoc impudens mendacium exempla etiam nostratium satis illustria: Tacebo leges nostras plagiarias ipsis Islandis antiquiores, quippe a Noruagis acceptas, quæ exstant in codice legum nostrarum, titulo Mannhelge: cap. 5. Si quis hominem liberum (quemuis nedum filium) extraneis vendat, &c.
Iam verò si quis eò fortunæ deueniat, vt proprium filium, siue incolæ, siue extranei alicuius potestati, vel fame vel extrema quacunque vrgente necessitate, aut periculo, permittat, ne familicum *media deficientem aspicere cogatur, canem verò in proprias dapes reseruet, Is minimè dicendus est filium æquo aut inferiore loco habere quàm canem, siue id faciant, Islandi, siue extranei quilibet.
Offenderant fortè Germanorum vel Danorum nautæ apud nos mendicos quosdam, liberis onustos, quorum hîc maximus est numerus, qui iocando, vt sunt nugis scurrilibus addicti, dixerint: Da mihi aut vende hoc vel illud: Cumque rogarint extranei: Quid tu mihi vicissim? Responderint mendici. Habeo liberos 10. vel 14. dabo ex eis vnum vel plures, &c. Solet enim ista mendicorum colluuies istiusmodi scurriles dialogismos cum extraneis instituere. Quod si tum quispiam bonus vir, misertus stoliditatis et inopiæ mendicorum, vno illos filio leuauerit, eique propter Deum in alijs terris, aliquo tandem modo benè prospexerit, num mendicus, qui alioqui cum filio, fame et paupertate moriturus, filium miserenti permittit et committit, filium istum suum minoris facit quàm canem? Præstitum est à multis tam Islandis quàm extraneis huiusmodi beneuolentiæ et commiserationis opus: ex quibus fuit vir nobilissimus Accilius Iulius à serenissimo rege Daniæ olim missus ad Islandos, Anno Domini 1552. Qui vt audiui, 15. pueros pauperculos assumpsit et secum in Daniam auexit: Vbi postea ipsius beneficio singulos suo vitæ generi addictos, in viros bonos et frugi euasisse, mihi narratum est.
Quid si quis in extrema constitutus angustia, filium non modò vendat; sed si emptorem non habet, ipse mactet et comedat? Nota sunt huius rei exempla: Parentum videlicet inuitiæ crudelitatis in filios, stimulante non odio vel astorgia, sed ineuitabili necessitate compellente. Num quis inde vniuersale gentis alicuius conuicium exstruxerit? Legimus, in obsidione Samariæ matres duas filios suos mactasse, et coctos comedisse: 4. Reg. C. 6. Legimus in obsidione Ierosolymitana, quam flebilis fuerit vox miserrimæ matris, filium misellum iam mactaturæ. Infans, ait, (referam enim Eusebij verba de hac re, etsi notissima, vt miseræ matris affectus appareat,) miselle et infelix, cuinam in hoc belli. famis, et seditionis tumultu, te commodè reseruem? Si Romanorum subijciamur imperio, illic seruitutis iugo pressi, vitam infoeliciter exigemus. Sed seruitutum credo fames anteuertet. Accedit factiosorum prædonum turba, his vtrisque miserijs toleratu multò asperior. Age igitur mi gnate, sis matri cibus, sis prædonibus furia, sis communi hominum vitæ fabula, quæ res vna ad Iudæorum calamitates deesse videtur. Quæ cum dixisset, natum trucidat, assatumque dimidium mox comedit, dimidium reseruat &c. Eusebius libro 3. capite 6. Iam quis est, qui non credat misserrimam hanc matrem filium hunc suum, domini alicuius, si se obtulisset, apud quem credidisset seruatum iri, aut emptoris possessioni fuisse permissuram? Nota est fames, Calagurium, Hispaniæ vrbem, olim à Cneio Pompeio obsessam opprimens (Val. libro septimo cap. 7.) cuius ciuibus, vxores et liberi in vsum estremæ dapis conuersi sunt, quos profectò; pro cibarijs et alijs dapibus haud inuiti vendidissent. Nota est quoque fames, quæ Anno Domini 851. (Vincent. libro 25. cap. 36.) Germaniam attriuit, vt etiam pater filium suum deuorare voluerit. Notum etiam est, post mortem Henrici septimi Imperat fame per triennium continuata, quomodo parentes liberos, vel liberi parentes deuorarint, et præcipuè quidem in Polonia et Bohemia. Et ne exempla tantùm antiqua petamus, accepimus tantam annonæ sæuitiam, Anno 1586. et 1587. in Hungaria grassatam fuisse, vt quidam alimentorum inopia adacti immanissimo Christianorum hosti proprios liberos vendiderint, et in perpetuum seruitutis iugum manciparint: quidam paruulos suos, quos vlterius tolerare non sustinebant, crudeli misericordia in Danubium proiecisse, et, suffocasse dicantur. Sed, num hæc et similia exempla quempiam eò insaniæ adigent, vt dicat hanc vel illam nationem, liberos in escam propriam mactare *consuettisse, Turcis libenter vendere, aut aquis submergere et suffocare solitam esse? Non opinor. Sic neque, quòd mendici apud Islandos, extrema vrgente necessitate, cuius durissimi sunt morsus, filios suos libenter amittant, toti genti, et quidem probri loco, communiter adscribendum est à quoquam, nisi apud eundem omnis pudor, candor, humanitas, veritas exulent.