Sed vt bonis et cordatis omnibus, etiam extraneis, satisfaciam qui maledicentiam istam Germanicam lecturi vel audituri sunt, aut olim audierint, ne et hi nos meritò calumniam tantam sustinere credant: Tum etiam vt alios qui istis virulentis rhythmis Germanicis, in gentis nostræ opprobrium vtuntur, et inde dicteria et comumeliosas subsannationes ad despiciendos Islandos petunt, ab ilia mordendi licentia in posterum, si fieri possit, abducamus.

Ergò, ne longis ambagibus Lectori fastidium oratio nostra pariat, ad ea narranda accedam, quæ maledicus ille Gennanus in suum pasquillum congessit: Quem etiam sua de Islandis carmina Encomiastica recitantem in his pagellis introducerem, nisi præuiderem foetum ilium probrosum, tot et tam varijs maledictis turgidum, omnibus bonis nauseam mouere posse, ac sua spurcitie ab ijs legendis absterrere.

Referam igitur præcipua, (ijs scilicet omissis quæ cum alijs communia habet, atque hactenus ventilata sunt) sed, quàm ille, longe mitius; ne, vt dixi, linguæ ipsius obscoena petulantia, aures bonæ et eruditæ offendantur: Qui ipsum videre aut audire volet, quærat apud propolas. Nobis inquam, non est in animo putida ipsius calumnia et conuiciorum sentina, has chartas inquinare. [Sidenote: 1. Obiectio seu conuicium.] Primùm igitur obijcit Germanicus hic noster, si Dijs placet, Historicus: Multos ex pastoribus Islandiæ toto biennio sacram concionem ad populum nullam habere: Vt in priore editione, huius pasquilli legitur, quod tamen posterior editio eiusdem refutat: Dicens, eosdem pastores in integro anno tantum quinquies concionari solitos: quæ duo quàm ritè sibi consentiant, videas bone Lector, cum constet Authorem mox à prima editione vix vidisse Islandiam. Ita scilicet plerúmque mendacium mendacio proditur, iuxta illud: Verum verò consentit; Falsum nec vero nec falso.

Sed com nostrum non sit veritatem vspiam dissimulare, nos haud negandum ducimus conciones sacras circa id tempus, quo iste Sycophanta in Islandia vixit, nempe anno 1554. aut circiter multò fuisse rariores, quàm sunt hodiè, tum scilicet tenebris Papisticis vix dum discussis. Quod etiam de Psalmis Dauidicis à vulgo Latinè demurmuratis, vt idem nostratibus exprobrat, intelligere est: Papistæ enim totam spem salutis in sua Missa collocantes, de concione aut doctrina parum fuere solliciti. Postquam verò caligine illa exempti sumus, aliter se rem habere, Deo imprimis gratias agimus: Licet quorundam pastorum nostrorum tardam stupiditatem, segnitiem et curam præposteram non possimus omni modo excusare. Quod vtrum in nullos suorum popularium etiam competat, aliæ quoque nationes viderint.

The same in English.

THE ELEVENTH SECTION.

But now, let this be the end of our controuersie with the authours aforesayd, being otherwise men of excellent learning, and of great renoume, who notwithstanding so inconsiderately haue entermedled these things in their writings. And now the better part of my labour is finished.

But yet there remaynes that viperous German brood, the mother whereof would haue come to light, as it were at a second birth, without name, that it might so much the more freely wound the fame of the Islanders with venomous sting.

Moreouer, although I be not afrayd to encounter with this beast, yet would I haue all men to know with what minde I vndertake this enterprise, namely, not that I meane to contend with his pestiferous rancour, by reproches, and railing speeches (for as it is in the common prouerbe:

I know, that if I striue with dung most vile,
How ere it be, my selfe I shall defile);