Cæterum ne audaculus videar, qui speculum illud Regale mendacij accusem; nullum verò ex his quæ minus credibilia affert, recenseam; Accipe horum pauca Lector, quæ fidem minimè mereri existimarim.
1. De quadam Insula Hyberniæ; quæ templum & Parochiam habet: Cuius incolæ decedentes non inhumantur: sed ad aggerem seu parietem coemeterij, viuorum instar erecti, consistunt perpetuò: Nec vlli corruptioni, nec ruinæ. obnoxij: vt posterum quiuis suos maiores ibi quærere & conspicere possit.
2. De altera Hyberniæ Insula, vbi homines emori nequeant.
3. De omni terrâ & omnibus arboribus Hyberniæ, quæ omnibus omninò venenis resistant, serpentes & alia venenata, vbiuis terrarum, solâ virtute & præsentia, etiam sine contactu, enecent.
4. De tertia Hyberniæ Insula: Quòd hæc dimidia Diabolorum colonia facta sit. In dimidiam vero propter templum ibidem exstructum, iuris habeant nihil, licet & pastore (vt tota Insula incolis) & sacris perpetuò careat: idque per naturam ita esse.
5. De quarta Hyberniæ Insula, quæ in lacu quòdam satis vasto fluitet: cuius gramina, quibusuis morbis præssentissimum remedium existant: Insula verò ripam lacus statis temporibus accedat, idque vt plurimum, diebus Dominicis, vt tum quiuis facilè eam veluti nauim quandam, ingrediatur: id quod tamen pluribus simul, per fatum licere negat. Hanc vero Insulam septimo quoque anno ripæ adnasci tradit, vt à continente non discernas: In eius autem locum mox succedere alteram, priori, naturam, magnitudine & virtute consimilem: quæ vnde veniat, nesciri: idque cum quòdam quasi tonitru contingere.
6. De venatoribus Noruegiæ, qui lignum domare (sic enim loquitur, quantumuis impropriè: cùm ligno vt non vita, ita nec domitura competat) adeo docti sint, vt asseres 8. vlnas longi, plantis pedum eorundem alligati, tanta eos celeritate, vel in excelsis montibus, promoueant, vt non modò canum venaticorum, aut caprearum cursu, sed etiam auium volatu superari nequeant: atque vnico cursu, vnico etiam hastæ ictu, nouem vel plures capreas feriant. [Sidenote: Gronlandia.] Hæc & similia, de Hybernia, Noruegia, Islandia, Gronlandia, de aquæ & aëris etiam miraculis, centonum ille magister, in suum speculum collegit: Quibus, licet suis admirationem, vulgo stuporem, nobis tamen risum concitauit.
Sed Frisium audiamus. Flamma, inquit, Montis Heclæ nec stuppam, lucernarum luminibus aptissimam, adurit, nec aqua extinguitur. Atqui inquam, ex Schola vestra Philosophica petitis rationibus hoc Paradoxon confirmari poterit. Docent enim Physici, commune esse validioribus flammis omnibus vt siccis extinguantur, alantur verò humidis: Vnde etiam fabri, aqua inspersa, ignem excitare solent. Cùm enim, aiunt, ardentior fuerit ignis, à frigido incitatur, & ab humido alitur, quorum vtrumque aquæ inest. Item: Aqua solet vehementes accendere ignes: Quoniam humidum ipsum quod exhalat, pinguius redditur, nec à circumfuso fumo absumitur, sed totum ignis ipse depascitur, quò purior inde factus, ac simul collectus, à frigido alacrior inde redditur. Vnde etiam ignes artificiosi aqua minimè extinguibiles. Item: Sunt sulphure & bitumine loca abundantia, quæ sponte ardent, quorum flamma aqua minimè extinguitur. Prodidit etiam Philosophus, Aqua ali ignem. Arist. 3. de anim. Et Plin. lib. 2. Nat. Histor. cap. 110. Et Strabo lib. 7. In Nymphæo excitè Petra flamma, que aqua accenditur. Idem, Viret æternùm contexens fontem igneum fraxinus. Quin & repentinos ignes in aquis existere, vt Thrasumenum lacum in agro Perusino arsisse totum, idem autor est. [Sidenote: Chronica Islandie.] Et anno 1226, & 1236. non procul à promontorio Islandiæ Reykianes, flamma ex ipso mari erupit. Etiam in corporibus humanis repentinos ignes emicuisse, vt Seruio Tullio dormienti, è capite flammam exsilijsse: Et L. Martium in Hispania, interfectis Scipionibus, concionem seu orationem ad milites habentem, atque ad vltionem exhortantem, conflagrasse, Valerius Antias narrat. Meminit etiam Plinius flammæ montanæ, quæ, vt aqua accendatur, ita terra aut foeno extinguatur. Item, Alterius campestris, que frondem densi supra se nemoris non adurat. Quæ cum ita sint, mirum, homines id in solâ Heclâ mirari (ponam enim iam ita esse, cum non sit tamen, quòd à quoquam scire potuerim) quòd multis aliarum terrarum partibus seu locis, tam montanis, quàm campestribus, cum ea commune esset.
Eo impetu quo apud nos globi. Sic enim Munsterus. [Sidenote: Frisius.] Mons ipse cum furit, inquit, horribilia tonitrua insonat, proijcit ingentia Saxa, sulphur euomit, cineribus egestis, tam longè terram circumcirca operit, vt ad vicesimum lapidem coli non possit, &c. Cæterum oportuit potius cum Ætnâ, aut alijs montibus flammiuomis, quos mox recitabo, comparasse, cum non deesset, non modò simile, sed prope idem: Nisi fortè quòd incendia rarius ex Heclâ erumpant, quàm alijs id genus montibus. Nam proxunis 34. annis prorsus quieuit, facta videlicet vltima eruptione, An. 1558. vt superius annotauimus. Et nihil tam magnificè dici potest de nostra Hecla, quin idem, vel maius cæteris montibus flammiuomis competat, vt mox apparebit. Quòd verò sulphur eiaculetur, manifestum est commentum nullo experimento apud nostrates cognitum.
Is locus est carcer sordidarum animarum. Hic præfandum esse mihi video, atque veniam à Lectore petendam quòd cum initio proposuerim, de terra & incolis diuisim agere in hac prima parte tamen, quæ sunt meritò secundæ partis miscere cogar. Euenit hoc scriptorum culpa, qui Insulæ situi ac miraculis, religionis incolarum particulam hanc, de opinione infernalis carceris, confuderunt. Quare etiam vt hunc locum attingamus, quis non miretur isthoc commentum ab homine cordato in Historia positum esse? Quis non miretur, viros sapientes eò perduci, vt hæc vulgi deliramenta auscultent, nedum sequantur? Vulgus enim extraneorum & hominum colluuies nautica (hic enim saniores omnes tam inter nautas quam reliquos excipio,) de hoc insolito naturæ miraculo audiens, ingenito stupore ad istam, de carcere animarum, imaginationem fertur: Siquidem incendio nullam substerni materiam videt, quemadmodum in domesticis focis fieri consueuit. Atque hac persuasione vulgi fama inoleuit dum (vt ad maledicta optimè assuefactum est) vnus alteri huius montis incendum imprecatur. Quasi verò ignis elementaris & materiatus ac visibilis, animas, i. substantias spirituales comburat. Quis deníque non miretur cur eundem carcere damnatorum, non in Ætna etiam, nihilo minus ignibus ac incendijs celebri, confingant? At confinxit dices, Gregorius Pontifex. Purgatorium igitur est. Sit sanè: Eadem igitur huius carceris veritas quæ & purgatorij. Sed priusquam longius procedamus, libet hic referre fabulam perlepidam, huius opinionis infernalis originem & fundamentum: Nempe cuidam extraneorum naui Islandiam relinquenti & turgidis velis citissimo cursu iter suum rectà legenti, factam obuiam alteram similiter impigro cursu, sed contra vim tempestatum, velis & remis nitentem: cuius præfectus rogatus, quinam essent? Respondisse fertur: De Bischop van Bremen. Iterum rogatus quo tenderent? ait. Thom Heckelfeldt tho, Thom Heckelfeldt tho. Hæc videns Lector vereor, ne peluim postulet dari: Est enim mendacium adeo detestandum, vt facilè nauseam pariat. Abeat igitur ad Cynosarges & ranas palustres: illud enim eiusde facimus atque illarum coax, coax. Nec verò dignum est hoc commentum, quod rideatur, nedum refutetur. Sed nolo cum insanis Papistis nugari: Quin potius ad scriptores nostros conuertamur.