Atque inprimis nequeo hic, clarissimi viri, D. Casparis Peuceri, illud præterire. Est in Islandia, inquit, mons Hecla, qui immanis barathri, vel inferni potius profunditate terribilis, eiulantium miserabili & lamentabili ploratu personat, vt voces plorantium circumquaque, ad interuallum magni milliaris audiantur. Circumnolitant hunc coruorum & vulturum nigerrima agmina, quæ nidulari ibidem ab incolis existimantur. Vulgus incolarum descensum esse per voraginem illam ad inferos persuasum habet: Inde cum prælia committuntur alibi in quacunque parte orbis terrarum aut cædes fiunt cruentæ commoueri horrendos circumcirca tumultus & excitari clamores atque eiulatus ingentes longâ experientiâ didicerunt. Quis verò rem tam incredibilem ad te vir doctissime perferre ausus fuit? Nec enim vultures habet Islandia, sed genus aquilarum secundum, quod ab albicante caudâ Plinius notauit & Pygarsum appellauit. Nec vlli sunt huius spectaculi apud nos testes: Nec deníque ibidem coruos aut aquilas nidificare probabile est, quæ, igni & fumo semper inimicissimo, potius à focis vel incendijs arceantur. Et nihilominus in huius rei testimonium, (vt & exauditi per voraginem montis tumultus extranei,) experientiam incolarum allegant, quæ certè contraria omnia testatur. Vnde verò foramen vel fenestra illa montana, per quam clamores, strepitus & tumultus apud antipodes, periæcos & antæcos factos exaudiremus? De quâ re multa essent, quæ authorem istius mendacij interrogatum haberem, modò quid de illo nobis constaret: qui vtinam veriora narrare discat, nec tam perfrictâ fronte similia, incomperta, átque, adeò incredibilia, clarissimo viro Peucero, aut alijs referre præsumat.

Ast verò Munsterus cum incendij tanti & tam incredilis caussas in famosissimâ Ætna inuestigare conatus sit, quam rem illic naturalem facit, hic verò præternaturalem imo infernalem faciat, an non monstri simile est? Cæterum de Æthnâ quid dico? Quin potius videamus quid de Heclæ incendio alias sentiat Munsterus.

[Sidenote: Munsterus Cosmograph. vniuersal. lib. 1. cap. 7.] Dubium non est, inquit, montes olim & campos arsisse in orbe terrarum: Et nostra quidem state ardent. Verbi gratia: In Islandia mons Hecla statis temporibus foras proijcit ingentia Saxa, euomit sulphur spargit cineres, tam longè circumcirca, vt terra ad vicesimum lapidem coli non possit. Vbi autem montium incendia perpetua sunt, intelligimus nullam esse obstructionem meatuum, per quos modò, quasi fluuium quendam, ignes, modò flammas, nunc verò fumum tantùm euomunt. Sin per temporum interualla increscunt, internis meatibus obturatis, eius viscera nihilominus ardent Superioris autem partis incendia, propter fomitis inopiam, non nihil remittunt ad tempus. Ast vbi spiritus vehementior, rursus reclusis meatibus ijsdem vel alijs, ex carcere magnâ vi erumpit, cineres, arenam, sulphur, pumices, massas, quæ habent speciem ferri, saxa, aliásque materias foras proijcit, plerúnque non sine detrimento regionis adiacentis. Hæc Munsterus. Vbi videas quæso Lector, quomodo suo se iugulet gladio, videas inquam hic eadem de incendio Heclæ & Ætnæ opinionem & sententiam, quæ tamen lib 4. eiusdem, admodum est dispar, vt illic ad causas infernales confugiat.

Habet profectò Indiæ occidentalis mons quidam flammiuomus æquiores multò, quàm hic noster censores & historicos, minimè illic barathrum exædificantes: Cuius historiam, quia & breuis est, & non illepida, subijciam, ab Hieronimo Benzone Italo in Historiar noui orbis, lib. 2. his verbis descriptam.

Triginta quínque, inquit, milliarium interuallo abest Legione mons flammiuomus, qui per ingentem craterem tantos sæpe flammarum globos eructat, vt noctu latissimè vltra 10000. passuum incendia reluceant. Nonnullis fuit opinio, intus liquefactum aurum esse, perpetuam ignibus materiam. Itáque Dominicanus quidam monachus cum eius rei periculum facere vellet, ahenum & catenam ferream fabricari curat móxque in montis iugum cum quatuor alijs Hispanis ascendens, catenam cum aheno ad centum quadraginta vlnas in caminum demittit. Ibi ignis feruore, ahenum cum parte catenæ liquefactum est. Monachus non leuiter iratus Legionem recurrit, fabrum incusat, quòd catenam tenuiorem multò, quàm iussisset ipse, esset fabricatus. Faber aliam multo crassiorem excudit. Monachus montem repetit: Catenam & lebetem demittit. Res priori incoepto similem exitum habuit. Nec tantùm resolutus lebes euanuit, verum etiam flammæ globus repentè è profundo exsiliens, propemodum & Fratrem & socios absumpsit. Omnes quidem adeo perculsi in vrbem reuersi sunt, vt de eo incoepto exequendo nunquam deinceps cogitarent &c.

O quam censura dispar? In montano Indiæ occidentalis camino auram: Islandiæ verò, infernum quærunt. Sed hoc vt nimis recens, ac veteribus ignotum fortasse reijcient: Cur igitur eundem, quem in Hecla Islandiæ, animarum in Chimæra carcerem, Lyciæ monte, cuius noctu diúque flamma immortalis perhibetur, non sunt imaginati scriptores? Cur no in Ephesi montibus, quos tæda flammante tactos, tantum ignis concipere accepimus, vt lapides quoque & arenæ in ipsis aquis ardeant, & ex quibus accenso baculo, si quis sulcum traxerit, riuos ignium sequi narrator à Plinio? Cur non in Cophantro Bactrorum monte, noctu semper conflagrante? Cur non in Hiera Insula, medio mari ardente? Cur non in Æolia, similiter in ipso mari olim dies aliquot aliquot accensa? Cur non in Babyloniorum campo, interdiu flagrante? Cur non in Æthiopum campis, Stellarum modo, noctu semper nitentibus? Cur non in illo Liparæ tumulo, ampla & profunda voragine hiante, teste Aristotele, ad quem non tutò noctu accedatur: ex quo Cymbalorum sonitus, crotalorum boatus, cum insolitis & inconditis cachinnis exaudiantur? Cur non in Neapolitanorum agro ad Puteolos? Cur non in illa superius commemorata Teneriffæ pyramide montana, instar Ætnæ, iugiter ardente, & lapides, vt ex Munstero videre est, in aëra exspuente? Cur non in illo Aethiopum iugo, quod Plinius testatur, horum omnium maximo aduri incendio? Cur non denique in Vesuuio monte, non sine insigni viciniæ clade, & C. Plinij exitiali detrimento, dum insueti incendij causas perscrutaturus venit, nubium tenus flammas cum saxis euomente, pumicum & cinerum ineffabili copiâ aëra replente, & solem meridianum per totam viciniam densissimis tenebris intercipiente? Dicam, & dicam quod res est: Quia scilicet illis, vtpote notioribus, fidem, etsi inferni esse incendia finxissent, minimè adhiberi præuidebant: Heclæ verò æstum, cuius rumor tardius ad eorum aures peruenit, huic commento vanissimo stabiliendo, magis inseruire putabant. Sed facessite: Depræhensa fraus est: Desinite posthac illam de inferno Heklensi opinionem cuiquam velle persuadere. Docuit enim & nos, & alios, vobis inuitis, consimilibus incendijs, operationes suas Natura, non Infernus. Sed videamus iam plura eiusdem farinæ vulgi mendacia, quæ Historicis & Cosmographis nostris adeò malè imposuerunt.

The same in English.

THE SEUENTH SECTION.

[Sidenote: Frisius. Munsterus.] The flame of mount Hecla will not burne towe (which is most apt for the wieke of a candle) neither is it quenched with water: and by the same force that bullets are discharged out of warlike engines with vs, from thence are great stones cast foorth into the aire, by reason of the mixture of colde, and fire, and brimstone. This place is thought of some to be the prison of vncleane soules. Item: Zieglerus. This place is the prison of vncleane soules.

Will not burne towe. Where these writers should finde such matters, it is not easie to coniecture. For our people are altogether ignorant of them, neither had they euer bene heard of heere among vs, if they had not brought them to light. For there is no man with vs so rashly and fondly curious, that dareth for his life, the hill being on fire, trie any such conclusions, or (to our knowledge) that euer durst: which notwithstanding Munster affirmeth, saying: They that are desirous to contemplate the nature of so huge a fire, & for the same purpose approch vnto the mountaine, are by some gulfe swallowed vp aliue, &c. which thing (as I sayd) is altogether vnknowen vnto our nation. [Sidenote: Speculum regale written in the Noruagian tongue.] Yet there is a booke extant, written in the ancient language of the Noruagians, wherein you may finde some miracles of earth, water, fire, and aire, &c. confusedly written, few of them true, and the most part vaine and false. Whereupon it easily appeareth that it was written long since by some that were imagined to be great wise men in the time of Popery. [Sidenote: Whence the fables of Island grew.] They called it a royall looking glasse: howbeit, in regard of the fond fables, wherewith (but for the most part vnder the shew of religion and piety, whereby it is more difficult to finde out the cousinage) it doeth all ouer swarme, it deserueth not the name of a looking glasse royall, but rather of a popular, and olde wiues looking glasse. In this glasse there are found certaine figments of the burning of Hecla, not much vnlike these which we now entreat of, nor any whit more grounded vpon experience, and for that cause to be reiected.