Id profecto necessariò addendum fuit: Hanc scilicet glaciem, voces humanas, secundum Historicos, representatem, & damnatorom receptaculum existentem, non esse, vt reliqua in vastissima hac vniuersitate omnia, ex Elementi alicuius materia conflatam. Siquidem cum corpus esse videatur, corpus tamen non sit, (quod ex Frisij paradoxo rectè deducitur) cum etiam corpora dura & solida perrumpat, non secus ac, spectra & genij: Restat igitur cum non sit elementaris naturæ, vt vel spiritualem habeat materiam, vel coelestem, vel quod ipsi forsan largiantur, infernalem. Infernalem tamen esse non assentiemur, quia ad aures nostras peruenit frigus infernale longè esse intractabilius, quam est hæc glacies, humanis manibus in scrinio reposita, nec quicquam suo contactu, vel nudatam carnem lædere valens. Nec profectò spiritualem esse dabimus; accepimus enim à Physicis, substantias spirituales nec cerni, nec tangi, nec ijs quicquam decedere posse: quæ tamen omnia in hanc historicorum glaciem, quantumuis, secundum illos, hyperphysicam, cadere certum & manifestum est. Præterea & hoc verissimum est, eam calore solis resolutam, ac in superficie sua stagnantem, siti piscatorum restinguendæ, non secus ac riuos terrestres, inseruire: Id quod substantiæ spirituali denegatum est. Non est igitur spiritualis, vt nec infernalis. Iam verò coelestem habere materiam, nemo audebit dicere: Ne forte inde aliquis suspicetur, glaciem hanc barathrum, quod illi Historici affingunt, secum è coelo traxisse: Vel id coelo, quippe eiusdem materiæ cum glacie, commune esse, atque ita carcer damnatorum cum Paradiso coelesti loca commutasse, Historicorum culpa putetur.

Quare cum glacies hæc Historica nec sit elementaris, vt ex præsenti loco Frisij optimè sequi iam toties monuimus: nec spiritualis, nec infernalis, quod vtrúmque breuibus, solidis tamen rationibns demonstrauimus: nec coelestis materiæ, quod opinari religio vetat: relinquitur omnino, vt secnndum eosdem Historicos nulla sit, quam tamen illi tàm cum stupenda admiratione prædicant, & nos videri ac tangi putamus. Est igitur, & non est: Quod axioma vbi secundum idem, & ad idem, & eodem tempore, verum esse poterit, nos demum miraculis istis glacialibus credemus. Itáque iam vides Lector, ad hæc refellenda nullo alio esse opus, quàm monstrari quomodo secum dissideant. Sed haud mirum, eum qui semel vulgi fabulosis rumoribus se cermisit, sæpius errare. Cuiusmodi etiam prodidit quidam de glaciei huius Sympathia, quòd videlicet molis, cuius pars esset, discessum insequeretur, vt omnem obseruatíonis diligentiam ineuitabili fugæ necessitate deciperet. Atqui sæpe idimus eiusmodi solitariam molem post abactam reliquam glaciem, nullis vectibus nullis machinis detentam, ad líttus multis septimanis consistere. Palam est igitur, illud de glacie miraculum fundamento niti, quàm est ipsa glacies, magis lubrico.

The same in English.

THE TENTH SECTION.

[Sidenote: Frisius. Zieglerus. Saxo.] If any man shall take a great quantity of this ice, & shall keepe it neuer so warily enclosed in a coffer or vessel, it wil at that time when the ice thaweth about the Iland, vtterly vanish away, so that not the least part thereof, no nor a drop of water is to be found.

Surely, this was of necessity to be added: namely, that this ice, which according to historiographers representeth mans voice, & is the place of the damned, doth not as all other things in this wide world, consist of the matter of some element. For whereas it seemeth to be a body, when indeed it is no body: (which may directly be gathered out of Frisius absurd opinion) whereas also it pierceth through hard & solide bodies, no otherwise then spirits & ghosts: therefore it remaineth, seeing it is not of an elementary nature, that it must haue either a spirituall, or a celestial, or an infernal matter. But that it should be infernall, we can not be perswaded, because we haue heard that infernall cold is farre more vnsufferable then this ise, which vseth to be put into a boxe with mens hands, & is not of force any whit to hurt euen naked flesh, by touching thereof. Nor yet will we grant it to be spirituall: for we haue learned in naturall Philosophy, that spiritual substances can neither be seene nor felt, & cannot haue any thing taken from them: all which things do notwithstanding most manifestly agree to this ise of the Historiographers, howsoeuer according to them it be supernatural. Besides also, it is most true, that the very same yse being melted with the heat of the sunne, & resolued into water, vpon the vpper part therof, standeth fishermen in as good stead to quench their thirst, as any land-riuer would do, which thing can no way be ascribed to a spirituall substance. It is not therefore spirituall, nor yet infernall. Now none wilbe so bold to affirme, that it hath celestiall matter, least some man perhaps might hereupon imagine, that this ise hath brought hell (which the historiographers annexe vnto it) downe from heauen together with it selfe: or that the same thing should be common vnto heauen, being of one & the same matter with ise, & so that the prison of the damned may be thought to haue changed places with the heauenly paradise, & all by the ouersight of these Historiographers. Wherfore seeing the matter of this historicall ise is neither elementarie (as we haue so often proued by this place of Frisius) neither spirituall, nor infernall, both which we haue concluded euidently in short, yet sound and substanciall reasons: nor yet celestiall matter, which, religion forbiddeth a man once to imagine: it is altogether manifest, that according to the said historiographers, there is no such thing at all, which notwithstanding they blaze abroad with such astonishing admiration, & which we thinke to be an ordinary matter commonly seene and felt. Therefore it is, and it is not: which proposition when it shall fall out true, in the same respect, in the same part, and at the same time, then will we giue credite to these frozen miracles. Now therefore the Reader may easily iudge, that wee need none other helpe to refute these things, but onely to shew how they disagree one with another. But it is no maruell that he, which hath once enclined himselfe to the fabulous reports of the common people, should oftentimes fall into error. There was a like strange thing inuented by another concerning the sympathy or conioining of this ise: namely, that it followeth the departure of that huge lumpe, whereof it is a part, so narrowly, & so swiftly, that a man by no diligence can obserue it, by reason of the vnchangeable necessitie of following. But we haue oftentimes seene such a solitarie lumpe of ise remaining (after the other parts thereof were driuen away) and lying vpon the shore for many weekes together, without any posts or engines at all to stay it. Therefore it is plaine that these miracles of ise are grounded vpon a more slippery foundation then ise it selfe.

SECTIO VNDECIMA.

[Sidenote: Frisius.] Non procat ab his montibus, (tribus prædictis) ad maritimas oras vergentibus, sunt quatuor fontes diuersissimæ naturæ. Vnus suo perpetuo ardore omne corpus sibi immissum raptim conuertit in saxum, manente tamen priore formâ. Alter est algoris intolrerabilis. Tertius vel melle dulcior & restinguendæ siti iucundissimus. Quartus plane exitialis, pestilens, & virulentus.

Etiam hæc fontium topographia satis apertè monstrat, quàm ex impuro fonte has suas narrationes omnes miraculosas hauserit Geographus. Id enim dicere videtur: Montes hos tres prædictos ferè, contiguos esse: Siquidem tribus montibus quatuor fontes indiscrete adscribit. Alioqui si non vicinos statuisset, vni alicui horam duos fontes adscripsisset. Sed neque hi montes contigui sunt (quippe multis milliaribus inuicem dissiti) neque iuxta hos fontes illi quatuor reperiuntur: quod, qui credere nolit, experiatur. Cæterum ad hæc confundenda sufficit, credo, ipsorum historicorum contrarietas. Nam de duobas fontibas quidam Frisio his verbis contradicit. Erumpunt ex eodem monte (Heclâ) fontes duo, quorum alter equarum frigiditate, alter feruore intolerabili exedit omnem elementarem vim. Hi duo sunt primi illi Frisij fontes, nisi quod hîc miraculum indurandi corpora, alteri fontium attributum, omissum sit. Atqui non simul possunt ex ipso monte, & iuxta montem erumpere.

Hîc vero libenter quæsierim, quâ ratione quisquam ex Peripatecicis dicat, aliquid ipso elemento aquæ frigidius, aut igne calidius? Vnde demum, scriptores, ista frigiditas? Vnde iste feruor? Nonne è Schola vestra accepimus aquam esse elementum frigidissimum & humidum, atque adeo fngidissimum, vt ad constituendas qualitates secundas, remitti sit necesse, nec simplicem vsibus humanis inseruire? (Hæc ego nunc Physicorum oracula fundo, vera an falsa, nescio). Testis est vnus omnium, & pro omnibus, Iohannes Fernelius lib. 2. Physiologiæ, cap. 4. Sic, inquit, qualitates hæ (quatuor primæ) quatuor rerum naturis summæ obtigerunt, vt quemadmodum paro igne nihil calidius, nihilque leuius: Sic terra nihil siccius, nihil grauius: Aquam sinceram, nullius medicamenti vis gelida euincet, vt nec aërem, vllius humor. Summæ præterea sic illis insunt, vt ne minimum quidem possint augescere, remitti verò possint. Nolo huc rationes seu argumenta Physicorum aggregare. Vnum profecto hic cauendum est, ne dum fontium miracula prædicant scriptores, vt glaciem Islandorum, ita etiam fontes creatorum numero eximant. Nos fontium adiuncta, quæ huc scriptores pertraxerunt ordine persequemur. Primus suo perpetuo calore: Plurimæ sunt in Islandia thermæ seu fontes calidi: Pauciores ardentes: quos neque cuiquam miraculo esse debere existimamus, cum huiusmodi, vt a scriptoribus didici, passim abundet Germania, præcipuè in ijs locis, quæ non sunt procul ab Alpium radicibus. Nota est fama thermarum Badensium, Gebarsuiliensium, Calbensium, in ducatu Wirtebergensi, & multarum aliarum quarum meminit Fuchsius in lib. de arte medendi. Et non solum Germania, sed etiam Gallia, & longe magis omnium bonorum parens Italia, inquit Cardanus. Et Aristoteles narrat, circa Epyrum calidas aquas scaturire, vnde locus Pyriphlegeton appellatur. Atque inquam, hæc ideo minus miranda, quod vt incendij montani, ita feruoris aquei caussas indagarint Naturæ speculatores: Aquam scilicet per terræ venas sulphureas, aut aluminosas labi, indeque non calorem solùm, sed saporem etiam & virtutes alienas concipere. Docuit hoc Aristoteles libro de mundo. Continet, inquit, terra in se multos fontes, vt aquæ, ita & spiritus & ignis: Quidam amnium more fluunt, & vel ignescens eijciunt ferrum: Nunc tepidæ aquæ erumpunt, nunc feruentissimæ, nunc temperatæ. [Sidenote: Lib 3. Nat. quæst.] Et Seneca: Empedocles existimabat ignibus, quos multis locis apertos tegit terra, aquam calescere, si subiecti sint solo, per quod aquæ transitus est. Et scite de thermis Baianis Pontanus.