Baiano sed ne fumare in littore thermas
Mirere, aut liquidis fluitare incendia venis:
Vulcani fora sulphureis incensa caminis
Ipsa monent, latè multùm tellure sub ima
Debacchari ignem, camposque exurere opertos.
Inde fluit, calidum referens ex igne vaporem,
Vnda fugax, tectis feruent & balnea flammis.
Hoc loco attingendum duxi quod tradit Saxo Grammaticus, Danorum celebratissimus historicus, Islandiæ fontes quosdam nunc ad summum excrescere, & exundare: Nunc adeò subsidere, vt vix fontes agnoscas. Qui etsi rariores apud nos inueniuntur, adscribam tamen similes, etiam alibi à natura productos, ne quis hic monstri quippiam imaginetur. Hos autem recitat Plinius. In Tenedo Insula vnum, qui semper à tertia noctis hora, in sextam solstitio æstiuo exundet. In agro Pitinate, trans Apenninum montem, fluuium esse, qui omnibus Solstitijs æstiuis exundet, brumali tempore siccetur. Refert etiam de fonte quodam satis largo, qui singulis horis intumeseat & residat. Nec id magis neglidendum: subire terras flumina, rursusque redire; vt Lycus in Asia, Erasinus in Argolica, Tigris in Mesopotamia, quibus Cardanus addit Tanaim in Moscouia: Et quæ in Æsculapij fonte Athenis immersa sunt, in Phaletico reddi. Et Seneca scribit esse flumina, quæ in specum aliquem subterraneum demissa, ex hominum oculis se subducunt, quæ consumi paulatim & intercidere constet: Eademque post interuallum reuerti, recipereque & nomen & cursum priorem. Et iterum Plinius; fluuium in Atinate campo mersum, post 20 millia passuum exire. Quæ omnia, & his similia, Islandiæ fontes, miraculo nullo, præ cæteris esse debere, ostendunt.
Omne corpus immissum continuò conuertit in saxum. His duobus adiunctis, feruore nempe, seu ardore vehementissimo, & virtute indurandi corpora, primum suum fontem describit Frisius. Et fama quidem accepi, ipse non sum expertus, existere similem fontem in Islandia, non procul à sede Episcopali Schalholt, apud villam nomine Haukadal. Habet simile Seneca, dicens, fontem quendam esse, qui ligna in lapides conuertat, hominumque viscera indurescere, qui aquam eius biberint: Et addit eiusmodi fontes in quibusdam Italiæ locis inueniri: quod Ouidias Ciconum flumini tribuit 15. Metamorph.
Flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit
Viscera, quod tactis inducit marmora rebus.
Et Cardanus: Georgius Agricola, inquit, in Elbogano tractu iuxta oppidum à falconibns cognominatum, integras cum corpore abietes in lapidem conuersas esse, atque quod maius est, in rimis etiam Pyritidem lapidem continere. Et Domitius Brusonius, in Sylare amne, qui radices montis eius, qui est in agro vrbis Vrsentinorum olim, nunc Contursij lambit, folia & arborum ramos in lapides transire, non fide aliorum, sed propria, vt qui incola sit regionis, (cui rei etiam Plinius astipulatur) narrat, cortices aute lapidum, annos numero ostendere. Sic (si scriptoribus credimus) guttæ Gotici fontis sparsæ lapidescunt. Et in Vngaria, Cepusij aqua, in vrceos infusa, lapidescit. Plinius refert etiam, vt in Ciconom flumine, & in Piceno lacu velino, lignum deiectum, lapideo cortice obduci.
Secundus algoris intolerabitis. Quantum ad secundum fontem attinet, nullus hic est quòd quisquam sciat, algoris intolerabilis, sed plurimi bene frigidi, ita vt vulgaribus riuis æstiuo sole tepescentibus, non sine voluptate ex frigidioribus illis aquam hauriamus. Sunt & longè frigidiores fortè alibi: Nam & Cardanus in agro Corinthio è montis vertice fluentem riuum commemorat, niue frigidiorem: Et intra primum à Culma lapidem, Insanam vocatum: quæ aqua cum feruere videatur, sit tamen longe frigidissima, &c.
Tertius vel melle dulcior. Neque id prorsus verum est. Non enim est vllus apud nos, qui vel minima ex parte cum mellis dulcedine conferri possit. Rectius igitur Saxo, qui fontes (quoniam plures sunt) in Islandia dicit inueniri Cerealem referentes liquorem, vt etiam ibidem non diuersi saporis solùm, sed diuersi etiam coloris fontes & flumina reperiuntur.
Etsi autem tradunt Physici aquam naturaliter ex se neque saporem neque odorem habere, tamen, vt superius attigimus, veri simile est, quod alij per accidens vocant, eam sæpe referre qualitatem terræ, in qua generatur, & per cuius venas transitum atque excursum habet: Atque hinc aquarum odores, colores, sapores, alios atque alios existere, Cuiusmodi sunt, de quibus narrat Seneca, quorum alij famem excitant, alij bibentes inebrient, alij memoriæ officiant, alij inuent eandem, alij vini saporem & virtutem repræsentent: [Sidenote: Lib. de mirab. auscultat.] Vt ille apud Plinium in Andro Insula fons, in templo Liberi, qui Nonis Ian: vini sapore fluat. Et apud Aristotelem fons in agro Carthaginensi, qui oleum præbeat, & guttulas Cedri odore representet. Item, Orcus fluuius Thessaliæ, influens in Peneum, olei instar supernatans: [Sidenote: Lib. 2. de Element.] Cuiusmodi etiam narrat Cardanus in Saxonia esse, iuxta Brumonis oppidum, fontem oleo perfusum: Et in Sueuia, iuxta Coenobium, cui Tergensche nomen est. Item, in valle mentis Iurassi. Causam huius rei putat esse bitumen valde pingue, quod oleum sine dubio contineat. Idem, famam esse ait, in Cardia, iuxta locum Dascbyli, in campo albo aquam esse lacte dulciorem. Aliam quoque iuxta pontem, qua Valdeburgum itur. Iam aquarum vini saporem referentium meminit his verbis Propertius, 3. lib. Elegiar.
En tibi per mediam bene olentia flumina Naxon,
Vnde tuum pota Naxia turba merum.
Est autem Naxus Insula vna ex Cycladibus, in mari Ægeo. Causam huius assignat Cardanus, quod hydromel vetustate transeat in vinum. Aristoteles commemorat Siciliæ fontem, quo incolæ loco aceti vtantur. Idem saporum aquæ causam in calorem retulit, quod terra excocta mutet & præbeat saporem aquæ.