Pictoribus atque, Poëtis,
Quodlibet audendi semper fuit æqua potestas:
Non itidem Historicis.

Dorsa cetorum, quæ insulas putant. Nata est hæc fabula, vt et reliquæ, ex mendacio quodam, vt antiquo, ita ridiculo et vano, cuius ego fidem titiuilitio non emam. Est autem tale: Missos fuisse olim Legatos cum sodalitio monastico, ab Episcopo Bremensi (Brandanus veteribus Noruagis, Crantzio, ni fallor, Alebrandus appellatur) ad fidem Papisticam, quæ tum Christiana putabatur, in Septentrione prædicandam et diuulgandam: Eosque, vbi immensum iter Septentrionem versus nauigando consumpsissent ad insulam quandam peruenisse: ibique iacta anchora descensum in Insulam fecisse, focos accendisse: (Nam verisimile est nautas in ipso mari glaciali frigore non parum esse vexatos) et commeatum naualem ad reliquum iter expediuisse. Ast vbi bene ignibus accensis incaluerant foci, Insulam hanc submersam cito euanuisse, nautas autem per præsentem scapham vix seruatos fuisse. Habes huius rei fundamentum, Lector, sed quàm incredibile, ipse vides. Quid verò tandem est animi nautis, qui in mari procelloso videntes scopulum, vel, vt Munsterus, Insulam perexiguam emergere, non vitent potius omni studio, allisionem et naufragium metuentes, quàm vt in portu parum tuto quiescere tentent? Sed vbi anchora figenda? Solent enim, vt plurimum deesse nautis tam immensi funes, vt in altissimo æquore anchoram demittant: Igitur in dorsis cetorum, respondet Munsterus. Oportet igitur, vestigium vnci prius effodiant. O stultos nautas, balenarum carnem, à terræ cespitibus, inter fodiendum, non dignoscentes nec lubricam cetorum cutem, à terrestri superficie internoscentes. Digni profectò, quibuscum ipse Munsterus, nauclerus transfretaret. Equidem hoc loco, vt et superius, de miraculis Islandiæ terrestribus agens, è Tantali; vt aiunt, horto fructus colligit, id est, ea consectatur, quæ nunquam reperiuntur, nec vsquam sunt, dum miracula hinc inde conquirere, terram et pelagus verrere, ad Historiæ suæ supplementum studet: Vbi tamen nihil nisi cotnmentitia tantum venari potest.

Vocantur autem lingua eorum Trollwal. Ne vltra peram, Munstere: Nullam siquidem es linguæ nostræ cognitionem adeptus: Quare meritò puderet tantum virum, rem ignotam alios velle docere: Est enim eiusmodi incoeptum erroribus obnoxium complurimis, vt vel hoc tuo exemplo docebimus. Dum enim vis alijs autor esse, quomodo nostra lingua balenæ vel cete appellentur, detracta, per inscitiam, aspiratione, quæ pene sola vocis significationem facit, quod minimè verum est, affers: Non enim val nostra lingua balenam, sed electionem siue delectum significat, à verbo, Eg vel .i. eligo, vel deligo: vnde val, &c. At balena Hualur nobis vocatur: Vnde tu Trollhualur scribere debebas. Nec verò Troll Diabolum, vt tu interpretaris, sed Gigantes quosdam montanos significat. Vides igitur, quomodo in toto vocabulo turpiter, quod haud tamen mirum, erres. Leuis quidem illa in linguam nostram iniuria, in vnica tantum voce: quoniam plures, haud dubiè, non noras.

Idem alijs etiam vsu venit: Non enim probandum est, quòd quidam, dum Islandiæ descriptionem, ab Islandis acceptam, ederet, maluerit omnia, aut certè plurima promontoriorum, sinuum, montium, fontium, fluminum, tesquorum, vallium, collium, pagorum nomina desprauare (quòd nostræ linguæ ignaris, non sciret à nostratibus accepta satis exactè legere) atque corrumpere, quàm prius ab ipsis Islandis, qui turn temporis, id est, Anno 1585. In Academia Haffniensi vixerunt, quomodo singula legi ac scribi deberent, ediscere. Ipsum certè hac natiuorum nominum et appellationum voluntaria deprauatione, (qua factum est, vt ipsi ea legentes, paucissima nostra agnoscamus) in linguam nostram, alioqui puram et auitam penè elegantiam retinentem, non leuiter peccasse reputamus.

Cæterum iam plurima Islandiæ miracula, quæ quidem scriptores nostri attigerunt, sic vtcunque examinauimus. Sed tamen priusquam alio diuertamur, in hac parte attingendum videtur, quod idem ille in mappa Islandiæ, quam sub suo nomine, prædicto anno edi fecerat, de duobus, præter supra dictos, fontibus Islandiæ prodidit: quorum alter lanas albas colore nigro, alter nigras, albo inficiat. Quod quidem vbi acceperit, aut vnde habeat, scire equidem non possumus: Nec enim apud nostrates, nec apud extraneos scriptores, reperire licuit. Sed vndecunque est, fabula est, nec veritatis micam habet. Quamuis autem sit incredibile, Lanas nigras albo infici colore, cum traditum sit a Plinio, Lanarum nigras nullum imbibere colorem: Tamen simile quiddam narratur à Theophrasto: Flumen esse in Macedonia, quod oues nigras, albas reddat. Et illa, cuius etiam superious memini, rapsodia Noruagica, speculum scilicet illud Regale, hos ipsos fontes Irlandiæ, quæ hodie Hybernia, non Islandiæ esse affirmat. Quod forsan Lectori imposuit, in lingua peregrina, pro R, S, legenti.

Non maiorem fidem meretur, quod Historicus quidam habet. Esse in Islandia saxum, quod montium prærupta non extrinseca agitatione, sed propria natiuaque motione peruolitet: Id qui credere volet, quid incredibile ducet? Est enim commentum tam inauditum, vt nullum eius simile, fabulatos fuisse Epicuræos (qui tamen multa incredibilia excogitasse Luciano visi sunt) constet: Nisi fortè hominem qui Islandis proprio nomine Stein dicitur, sentit Historicus rupes quasdam circuisse, vel circumreptasse. Quod, etsi ridiculum est in Historiam miraculosam referre, hominem scilicet moueri vel ambulare, tamen ad saluandam Historici fidem, simulandum: ne figmentum illud, per se satis absurdum, nec dignum quod legatur, durius perstringamus.

Eodem crimine tenentur, quicunque; Islandiæ, coruos albos, picas, lepores, et vultures adscripserunt: Perrarò enim vultures, cum glacie marina, sicut etiam vrsos (sed hos sæpius quam vultures) et cornicum quoddam genus, Islandis Isakrakur, aduenire obseruatum est. Picas verò et lepores, vt et coruos albos, nunquam Islandia habuit.

Atque hæc ferè sunt, quæ de prima commentarij nostri parte per quotidianas oocupationes, in præsentia, affere licuit. Quæ in hunc finem à me scripta sunt, (quod etiam prius testatus sum,) vt scriptorum de terra ignota errores, et quorundam etiam affectata vanitas, patefierent: Neque enim eorum famæ quicquam detractum cupio: Sed quòd veritati et patriæ, operam meam consecraram, ilia, quæ hactenus dicta sunt à multis, de Insula, fidem valde exiguam mereri, necesse habui ostendere: ac ita mihi viam ad sequentia de Incolis sternere.

Commentarij primæ partis Finis.

The same in English.