Deo igitur optimo maximo gratias ex animo et toto pectore agimus, quòd etiam ad nos, vastissimo interuallo à reliquo Ecclesiæ corpore diuulsos et vltimas mundi partes habitantes, lumen hoc suum, concessum, ad reuelationem gentium, et paratum ante faciem omnium populorum, olim pio Simeoni benigne ostensum (Nam in Christo omnes thesauri saptentiæ reconditi) quod nunc totam nostram gentem radijs suis saluificis illuminat ac fouet, pertingere voluerit. Hæc ita breuiter, ipsam summam perstringendo, fides nostra est, et nostra religio, quaro monstrante spirtu Sancto, et ipsius in vinea Christi ministris, bausimus: idque ex fontibus Isrælis.

[Sidenote: Krantzius.] Anno Domini 1070. vidit ad Christum conuersos
Islandos.

Dubium nobis est, vtrum his verbis dicere voluerit Krantzius, Islandos primùm Anno Domini 1070. ad Christum esse conuersos an verò, prius quidem esse conuersos non neget, sed eo primùm anno id Adalberto innotuisse dicat. [Sidenote: Chronologiæ Islandicæ gentis antiquissimæ.] Vtrumuis autem affirmet, tamen fidem ipsius hoc loco suspectam reddunt annales et chronologiæ nostræ gentis antiquissimæ, quæ contrarium testantur: quibus vtrum malis, de rebus nostris proprijs et domesticis et intra nostræ insulæ limites gestis credere, an verò Krantzio, aut cuius alteri in nostratium rerum historia peregrino, sit penes tuum, candide Lector, arbitrium. Ego profecto multis adducor vt nostris potius assentiar. Nostrates emm nota tantum et fere domestica asserunt: ille peregrina et ignota. Hi suas Chronologias sine aliarum omnium nationum labe, macula et sugillatione contexuerunt tantummodò, vt rebus gestis suum verum tempus seu æram assignarent; ille quædam cum re et veritate pugnantia in contumeliam gentis nostræ ignotissimæ, historiæ suæ admiscuit, vt paulò post apparebit: hi omnium episcoporum Islandiæ nomina, annos, ordinem et successum describunt: ille vnius tantùm mentionem facit, idque longè secus quàm res habet. Porrò vt his fidem faciam, panca, quæ in ventustissimis nostris annalibus de Islandia ad Christum conuersa, et de Episcoporum in nostris Ecclesijs successione reperi, quorum etiam fides apud nos publicè recepta est, cum extraneis communicabo. [Sidenote: Vetustissmum annales.] Quæ tametsi leuiuscula, nec omnia prorsus digna quæ scribantur, scribenda tamen omninò sunt ad nostrarum rerum veritatem, aduersus Krantzium et alios asserendam: Sic igitur habent.

[Sidenote: 874. Islandia primum inhabituta.] Anno Christi 874. prius quidem, vt ante commemorauimus, inuenta, sed tunc primum à Noruagis (quorum princeps fuit Ingulphus quidam, è cuios nomine promontorium Islandiæ orientalis Ingulffs hoffdi appellatitionem traxit) occupata est Islandia. Hi plures quam 400. cum cognatis et agnatis et præterea numerosa familia nominatim in annalibus nostris recensentur: nec illorum tantùm numerus describitur, sed quas oras, quæ littora, et quæ loca mediterranea, singuli occupauerint et incoluerint, et quomodo primi inhabitatores, fretis, sinibus, portubus, Isthmis, porthmis, promontorijs, rupibus, scopulis, montibus, collibus, vallibus, tesquis, fontibus, fluminibus, riuis, ac denique villis seu domicilijs suis nomina dederint, quorum hodiè plæraque retinentur et in vsu sunt, apertè narratur. Itaque Noruagi occupatæ iam Islandiæ 60. annorum spacio, aut circiter, habitabiles partes sua multitudine implent: Centum verò prope modum annis Ethnici manserunt, ci paucissimos, qui in Noruagia fortè sacro fonte abluti fuerant, excipias. [Sidenote: 974.] Annis autem vix centum à primo ingressu elapsis, mox de religione Christiana agi coeptum est, nempe circa annum Domini 974. quæ res non sine insigni rebellione plusquam 20 annis variè à multis tentata est. [Sidenote: Fredericus Saxo.] Commemorantur autem duo Episcopi extranei, qui cum alijs, in conuertenda ad fidem Christi insula, diligenter laborarint: Prior Fridericus, Saxo natione, qui anno 981. ad Islandos venit, atque docendi munere strenuè functus est, ac tantum fecit, vt Anno 984, sacræ ædes Islandis in vsu fuerint.

Alter verò ille extraneus Episcopus siue concionator, quem Thangbrandt nuncupauere, anno 997. in Islandiam primùm venit.

[Sidenote: Anno Dom. 1000.] Hinc post 26, annorum disceptationem de religione, tandem Anno 1000. in conuentu generali omnium incolarum decretum est, vniuersali eorundem consensu, vt Ethnicorum numinum cultu seposito, religionem sectarentur Christianam.

Rursus in solenni incolarum conuentu Anno 1050. sancitum est, vt leges seculares seu politicæ (quarum constitutiones allatas ex Noruagia quidam Vlfliotus, Anno 926. Islandis communicarat) vbique cederent iuri Canonico seu diuino.

Anno 1056. abit peregrè ex Islandia Isleifus quidam, in Episcopum Islandiæ ordinandus.

Redit ordinatus in Islandiam, et Cathedram Schalholtensem adit Anno 1057.
Moritur 1080. Ætatis 74. 4. Kalendas Iulias.

Videbuntur forsitan hæc minuta, concisa, vilia, nec narratione satis digna, cum multis fortè quæ sequuntur: Sed nec historiam Romanam conteximus, nec tam minuta erunt, quin contra Krantzij et aliorum errores conuincendos, prout nostrum est institutum, valeant. Et certè, quantum ad fidem nostrarum Chronologiarum, constat Saxonem Grammaticum non parum illis tribuisse: Cuius, in præfatione suæ Danæ, hæc sunt verba. Nec Thylensium inquit, (sic enim Islandos appellat) industria silentio obliteranda: qui cum ob natiuam soli sterilitatem, luxuriæ nutrimentis carentes, officia continuæ sobrietatis exerceant, omniàque vitæ momenta ad alienoram operum notitiam conferre soleant, inopiam ingenio pensant. Cunctarum quippe nationum res gestas cognosse, memoriæque mandare, voluptatis loco reputant non minoris gloriæ iudicantes, alienas virtutes disserere, quam proprias exhibere. Quorum thesauros Historicarum rerum pignoribus refertos curiosius consulens, haud paruam præsentis operis partem ex eorum relationis imitatione contexui: nec arbitros habere contempsi, quos tamta vetustatis peritia callere noui. Hæc Saxo. Quare lubet Episcoporum Islandiæ Catalogum persequi, vt ex annalibus nostris continuata diligenter, quoad eius fieri potest, omnium series, his quæ de primo Isleifo contra Krantzium attulimus, fidem faciat.