Qualiter ab illo itinere redierunt. Cap. 33.
[Sidenote: Difficilis legatorum reditus.] Tunc iter ad reuertendum arripuimus, at per totam hyemem venimus, iacentes in desertis sæpiùs in niue, nisi quantum poteramus nobis cum pede locum facere. Ibi quippe non erant arbores; sed planus campus. Et sæpe manè nos inueniebamus totos niue, quam ventus pellebat, coopertos. Sic venientes vsque ad Ascensionem Domini peruenimus ad Bathy. [Sidenote: Bathy.] A quo cùm inquireremus, quid responderet Domino Papæ, dixit se nolle aliud, nisi quod Imperator diligenter scripserat, demandare. Datísque nobis de conductu literis, ab eo recessimus, & sabbatho infra octauas Pentecostes vsque ad Montij peruenimus, vbi erant socij nostri, ac seruientes, qui fuerant retenti, quos ad nos fecimus reduci. [Sidenote: Corrensa.] Hinc vsque Corrensam peruenimus, cui iterum à nobis donaria petenti non dedimus, quia non habebamus. Dedítque nobis duos Comanos, qui erant ex Tartarorum plebe, vsque ad Kiouiam Russiæ. Tartarus tamen noster non dimisit nos, donec exiremus vltimam Tartarorum custodiam. Isti verò alij, qui nobis à Corrensa dati sunt, in sex diebus ab vltima custodia vsque ad Kiouiam nos duxerunt. Venimus autem illuc ante festum Beati Iohannis Baptistæ xv. diebus. [Sidenote: Iunij 8. Gratulationes reducibus factæ. Basilius & Daniel Principes.] Porrò Kiouienses aduentum nostrum percipientes, occurrerunt nobis omnes lætanter. Congratulabantur enim nobis, tanquam à morte suscitatis. Sic fecerunt nobis per totam Russiam, Poloniam & Bohemiam. Daniel & Wasilico frater eius festum nobis magnum fecerunt, & nos contra voluntatem nostram bene per octo dies tenuerunt. Medióque tempore inter se & cum Episcopis, cæterísque probis viris, super his, quæ locuti fueramus eisdem, in processu nostro ad Tartaros consilium habentes, responderunt nobis communiter, dicentes: [Sidenote: Russi agnoscunt primatum Papæ.] quòd Dominum Papam habere vellent in specialem Dominum, & in patrem, sanctam quoque Romanam Ecclesiam in dominam & magistram, confirmantes etiam omnia, quæ priùs de hac materia per Abbatem suum transmiserant. Et super hoc etiam nobiscum ad Dominum Papam nuncios suos & literas transmiserunt.
The same in English.
How they returned homewards. Chap. 33.
[Sidenote: The sore iourneys of the legates in returning.] Then taking our iourney to returne, we trauailed all Winter long, lying in the deserts oftentimes vpon the snow, except with our feete wee made a piece of ground bare to lye vpon. For there were no trees, but the plaine champion [Footnote: Champagne (Fr.) Open] field. And oftentimes in the morning, we found our selues all couered with snow driuen ouer vs by the winde. [Sidenote: Bathy.] And so trauailing till the feast of our Lordes Ascension, we arriued at the court of Bathy. Of whom when wee had enquired, what answere he would send vnto our Lord the Pope, he said that he had nothing to giue vs in charge, but onely that we should diligently deliuer that which the Emperour had written. And, hauing receued letters for our safe conduct, the thirteenth day after Pentecost, being Saterday, wee were proceeded as farre as Montij, with whome our foresaide associates and seruants remained, which were withheld from vs, and we caused them to be deliuered vnto vs. [Sidenote: Corrensa.] From hence wee trauailed vnto Corrensa, to whom, requiring gifts the second time at our hands, we gaue none, because we had not wherewithall. And hee appointed vs two Comanians, which liued among the common people of the Tartars, to be our guides vnto the citie of Kiow in Russia. Howbeit one of our Tartars parted not from vs, till we were past the vtmost gard of the Tartars. But the other guides, namely the Comanians, which were giuen vs by Corrensa, brought vs from the last garde vnto the citie of Kiow, in the space of sixe dayes. And there we arriued fifteene dayes before the feast of Saint Iohn Baptist. [Sidenote: Iune 8. How they were welcomed at their returne.] Moreouer, the Citizens of Kiow hauing intelligence of our approach, came foorth all of them to meet vs, with great ioy. For they reioyced ouer vs, as ouer men that had bene risen from death to life. So likewise they did vnto vs throughout all Russia, Polonia, and Bohemia. [Sidenote: Basilius and Daniel Princes.] Daniel and his brother Wasilico made vs a royall feast, and interteined vs with them against our willes for the space Of eight dayes. In the mean time, they with their Bishops, and other men of account, being in consultation together about those matters which we had propounded vnto them in our iourney towards the Tartars, answered vs with common consent, saying: that they would holde the Pope for their speciall Lord and Father, and the Church of Rome for their Lady & mistresse, confirming likewise al things which they had sent concerning this matter, before our comming, by their Abbate. And for the same purpose, they sent their Ambassadours and letters by vs also, vnto our Lord the Pope.
* * * * *
Itinerarium fratris Willielmi de Rubruquis de ordine fratrum Minorum,
Galli, Anno gratia 1253. ad partes Orientales.
Excellentissimo Domino & Christianissimo, Lodouico Dei gratia Regi Francorum illustri, frater Willielmus de Rubruquis in ordine fratrum Minorum minimus salutem, & semper triumphare in Christo. Scriptum est in Ecclesiastico de sapiente [Marginal note: Ecclus 39. ver 4.], In terram alienarum gentium transibit, bona & mala in omnibus tentabit. Hoc opus, Domine mi Rex, feci: sed vltinam vt sapiens et non stultus. Multi enim faciunt quod facit sapiens, sed non sapienter, sed magis stultè; de quorum numero timeo me esse. Tamen quocunque modo fecerim; quia dixistis mihi quando recessi à vobis, vt omnia scriberem vobis, quæcunque viderem inter Tartaros, & etiam monuistis vt non timerem vobis scribere longas literas, facio quod iniunxistis: Cum timore tamen & verecundia, quia verba congrua mihi non suppetunt, quæ debeam tantæ scribere Maiestati. Nouerit ergò vestra sancta maiestas, quòd anno Domini millessimo ducentessimo, quinquagessimo tertio, nonas Maij ingressi sumus mare Ponti, quod Bulgarici vocant, Maius Mare: & habet mille octo milliaria in longum, vt didici à mercatoribus, & distinguitur quasi in duas partes. Circa medium enim eius sunt quæ prouinciæ terræ, vna ad Aquilonem, & alia ad meridiem. Illa quæ est ad meridiem dicitur Synopolis; & est castrum & portus Soldani Turchiæ. Quæ verò ad Aquilonem est, est Prouincia quædam, quæ nunc dicitur à Latinis Gasaria, à Græcis verò qui inhabitant eam super littus maris dicitur Cassaria, hoc est Cæsaria. Et sunt promontoria quædam extendentia se in mare, & contra meridiem versus Synopolim. Et sunt trecenta milliaria inter Synopolim & Cassariam. Ita quod sint septingenta milliaria ab istis punctis versus Constantinopolim in longum et latum: et septingenta versus Orientem: hoc est, Hiberiam, quæ est prouincia Georgiæ. Ad prouinciam Gasariæ siue Casariæ applicuimus, quæ est quasi triangularis, ad Occidentem habens ciuitatem, quæ dicitur Kersoua in qua fuit Sanctus Clemens marterizatus. Et nauigantes coram ea vidimus insulam in qua est templum illud quod dicitur Angelicis manibus præparatum. [Sidenote: Soldaia.] In medio verò quasi in cuspide ad meridiem habet ciuitatem quæ dicitur Soldaia, quæ ex transuerso respicit Synopolim: Et illuc applicant omnes Mercatores venientes de Turchia volentes ire ad terras Aquilonares, et è contrario venientes de Russia et terris Aquilonaribus, volentes transire in Turchiam. Illi portant varium et grisiam, et alias pelles pretiosas. Alij portant telas de cottone siue bombasio, et pannos sericos et species aromaticas. [Sidenote: Matriga ciuitas.] Ad Orientem verò illius prouinciæ est ciuitas quæ dicitur Matriga, vbi cadit fluuius Tanais in mare Ponti per orificium habens latitudinem duodecem milliarium. Ille enim fluuius antequam ingrediatur mare Ponti, facit quoddam mare versus Aquilonem, habens in latitudine et longitudine septinginta, milliaria, nusquam habens profunditatem vltra sex passus, vnde magna vasa non ingrediuntur illud. Sed mercatores de Constantinopoli applicantes ad prædictam ciuitatem Matertam, mittunt barcas suas vsque ad flumen Tanaim, vt emant pisces siccatos, sturiones, thosas, borbatos, et alios pisces infinitæ multitudinis. Prædicta verò prouincia Cassaria cingitur mari in tribus lateribus: ad Occidentem scilicet, vbi est Kersoua ciuitas Clementis, ad meridiem vbi est ciuitas Soldaia, ad quam applicuimus, quæ est cuspis prouinciæ, et ad Orientem Maricandis, vbi est ciuitas Materta, et orificium Tanais. [Sidenote: Zikia.] Vltra illud orificium est Zikia, quæ non obedit Tartaris: Et Sueui et Hiberi ad Orientem, qui non obediunt Tartaris. Posteà versus meridiem est Trapesunda quæ habet proprium Dominum nomine Guidonem, qui est de genere imperatorum Constantinopolitanorum, qui obedit Tartaris: posteà Synopolis quæ est Soldani Turchiæ qui similiter obedit: posteà terra Vastacij cuius filius dicitur Astar ab auo materno, qui non obedit. Ab orificio Tanaius versus Occidentem vsque ad Danubium totum est subditum. Etiam vltra Danubium versus Constantinopolim, Valakia, quæ est terra Assani, et minor Bulgaria vsque in Solonomam omnes soluunt eis tributum. Et etiam vltra tributum condictum sumpserunt annis nuper transactis de qualibet domo securim vnam, et totum frumentum quod inuenerunt in massa. Applicuimus ergò Soldaiæ in 12. Kalendas Iunij: Et præuenerant nos quidam mercatores de Constantinopoli, qui dixerunt venturos illuc nuncios de terra sancta volentes ire ad Sartach. Ego tamen prædicaueram publicè in Ramis Palmarum apud Sanctam Sophiam, quod non essem nuncius, nec vester, nec alicuius, sed ibam apud illos incredulos secundùm regulam nostram. Tunc cùm applicuissem, monebant me dicti mercatores vt cautè loquerer, quia dixerunt me esse nuncium, et si non dicerem me esse nuncium, quod non præberetur mihi transitus. Tunc loquutus sum hoc modo ad capitaneos ciuitatis, imò ad vicarios capitaneorum, quia capitanei iuerant ad Baatu portantes tributum, et non fuerant adhuc reuersi. Nos audiuimus, dixi, de Domino vestro Sartach in Terra Sancta quod esset Christianus: et gauisi sunt inde vehementer Christiani, et præcipuè Dominus Rex Francorum Christianissimus, qui ibi peregrinatur, et pugnat contra Saracenos, vt eripiat loca sancta de manibus eorum: vnde volo ire ad Sartach, et portare ei literas Domini Regis, in quibus monet eum de vtilitate totius Christianitatis. Et ipsi receperunt nos gratanter, et dederunt nobis hospitium in ecclesia Episcopali. Et Episcopus ipsius ecclesiæ fuerat ad Sartach, qui multa bona dixit mihi de Sartach, quæ ego postea non inueni. Tunc dederunt nobis optionem vtrum vellemus habere bigas cum bobus ad portandum res nostras vel equos pro summarijs. Et mercatores Constantinopolitani consuluerunt mihi quod non acciperem bigas, imò quod emerem proprias bigas coopertas, in quibus apportant Ruteni pelles suas, et in illis includerem res nostras quas vellem quotidie deponere, quia si acciperem equos, oporteret me in qualibet Herbergia deponere et reponere super alios, et prætereà equitarem lentiori gressu iuxta boues. Et tunc acquieui consilio eorum malo, tum quia fui in itinere vsque Sartach duobus mensibus, quod potuissem vno mense fecisse, si iuissem equis. Attuleram mecum de Constantinopoli fructus et vinum muscatum, et biscoctum delicatum de consilio mercatorum ad præsentandum capitaneis primis, vt facilius pateret mihi transitus; quia nullus apud eos respicitur rectis oculis, qui venit vacua manu. Quæ omnia posui in vna biga, quando non inueni ibi capitaneos ciuitatis, quia dicebant mihi, quod grattissima forent Sartach, si possem deferre ea vsque ad eum. Arripuimus ergo iter tunc circa Kalend. Iunij cum bigis nostris quatuor coopertis et cum alijis duabus quas accepimus ab eis, in quibus portabantur lectisternia ad dormiendum de nocte, et quinque equos dabant nobis ad equitandum. Eramus enim quinque personæ. Ego et socius meus frater Bartholomeus de Cremona, et Goset later præsentium, et homo dei Turgemannus, et puer Nicolaus, quam emeram Constantinopoli de nostra eleemosyna. Dederunt etiam duos homines qui ducebant bigas et custodiebant boues et equos. Sunt autem alta promontoria super Mare à Kersoua vsque ad orificium Tanais: Et sunt quadraginta castella inter Kersouam et Soldaiam, quorum quodlibet fere habet proprium idioma: inter quos erant multi Goti, quorum idioma est Teutonicum. Post illa montana versus Aquilonem est pulcherrima sylua in planicie, plena fontibus et riuulis: Et post illam syluam est planicies maxima, quæ durat per quinque dietas vsque ad extremitatem illius prouinciæ ad aquilonem, quæ coarctatur habens Mare ad Orientem et Occidentem. Ita quod est vnum fossatum magnum ab vno Mari vsque ad aliud. In illa planicie solebant esse Comani antequam venirent Tartari, et cogebant ciuitates prædictas et castra vt darent eis tributum. Et cum venerunt Tartari, tanta multitudo Comanorum intrauit prouinciam illam, qui omnes fugerunt vsque ad ripam Maris, quod comedebant se mutuo viui morientes: secundum quod narrauit mihi quidam mercator, qui hoc vidit: Quod viui deuorabant et lacerabant dentibus carnes crudas mortuorum, sicut canes cadauera. Versus extremitatem illius prouinciæ sunt lacus multi et magni: in quorum ripis sunt fontes salmastri, quorum aqua, qàam cito intrat lacum, efficit salem durum ad modum glaciei. Et de illis salinis habent Baatu et Sartach magnos reditus: quia de toto Russia veniunt illuc pro sale: et de qualibet biga onusta dant duas telas de cottone valentes dimidiam Ipperperam. Veniunt, et per Mare multæ naues pro sale, quæ omnes dant tributum secundum sui quantitatem. Postquam ergo recessimus de Soldaia, tertia die inuenimus Tartaros: inter quos cùm intraueram, visum fuit mihi recte quod ingrederer quoddam aliud sæculum. Quorum vitam et mores vobis describam prout possum.
The same in English.
The iournal of frier William de Rubruquis a French man of the order of the minorite friers, vnto the East parts of the worlde. An. Dom. 1253.