9 Item, si Anglus testamentum fecerit, et sua bona cuicúnque legauerit, illi dentur bona illius, et si sine testamento moreretur, consul eorum cuicúnque sociorum mortui hominis dixerit debere dari, illi, dentur bona mortui hominis.

10 Item, si Angli, et ad Angliam pertinentium locorum mercatores et interpretes, in vendendis et emendis mercibus fideiussionibus et rebus aliquid negocij habuerint, ad iudicem veniant, et in librum inscribi faciant negotium, et si voluerint, literas quóque accepiant à iudice, propterea quòd si aliquid inciderit, videant librum et literas, et secundum tenorem eorum perficiantur negocia eorum suspecta: si autem néque in librum inscriberentur, néque literas haberent, iudex falsa testimonia non admittat, sed secundúm iustitiam legem administrans non sinat illos impediri.

11 Item, si aliquis disceret, quod isti Christiani nostræ fidei Muzulmanicæ male dixerint, et eam vituperijs affecerint, in hoc negocio etiam et alijs, testes falsi minimè admittantur.

12 Item, si aliquis eorum aliquod facinus patraret, et fugiens non possit inueniri, nullus nisi esset fideiussor pro alterius facto retineatur.

13 Item, si aliquod mancipium Anglicum inueniretur, et consul eorum peteret illud, examinetur diligenter mancipium, et si inuentum fuerit Anglicum, accipiatur, et reddatur Anglis.

14 Item, si aliquis ex Anglis huc venerit habitandi aut mercandi gratiâ, sine sit vxoratus, siue sit sine vxore, non saluat censum.

15 Item, si in Alexandria, in Damasco, in Samia, in Tunis, in Tripoli occidentali, in Aegypti portubus et in alijs omnibus locis, vbicúnque voluerint facere Consules, faciant: Et iterum si voluerint eos mutare, et in loco priorum consulum alios locare, liberè faciant, et nemo illis resistat.

16 Item, si illorum interpres in arduis negotijs occupatis abesset, donec veniret interpres, expectetur, et interem nemo illos impediat.

17 Item, si Angli inter se aliquam litem haberent et vellent ad suos consules ire, nemo resistat illis, sed liberè veniant ad Consules suos, vt secundùm mores eorum finiatur lis orta.

18 Item, si post tempus aut datum huius priuilegij, piratæ, aut alij aliqui liberi gubernatores nauium per mare vagarites, aliquem ex Anglis ceperint, et trans mare vel cis mare venderint, secundùm iustitiam examinetur: et si Anglus inuentus fuerit, et religionem Muzulmanicam assumpserit, liberè dimittatur: si autem adhuc esset Christianas, Anglis reddatur, et emptores suam pecuniam ab illo petant, à quo emerant.