Summa Africa descriptio.

Asiæ exiguo Isthmo annectitur maxima Orbis terrarum peninsula Africa, tria millia et triginta circiter mill German. ambitu complectens. Isthmi intercapedo est mill. xxv. Pleraque Africæ inculta, et aut arenis sterilibus obducta, aut ob sitim coeli terrarumque deserta sunt, aut infestantur multo ac malefico genere animalium; in universum vasta est magis quam frequens. Quædam tamen partes eximie fertiles. Græcis Libya dicitur, à Libya Epaphi filii Iovis filia: Africam autem ab Afro Libys Herculis filio dictam volunt. Maria eam cingunt, qua Sol oritur Rubrum, qua medius dies Æthiopicum, qua occidit Sol Atlanticum; ab Septemtrionibus Internum, Africum seu Libycum dictum, qua eam alluit. Longitudo summa computatur ab Herculis freto ad promontorium Bonæ Spei mill. DCC. Latitudo inter duo promontoria, Hesperium, vulgo C. Verde, et Aromata, quod est juxta fauces Arabici sinus, vulgo nunc Coarda fui, mill. DL. Terra ipsa, nisi qua interno mari accedit, obscure veteribus nota. Vltra autem Nili fontes ac montes Lunæ prorsus incognita.

Regiones atque gentes in quas divisa fuit quondam, sunt, Ægyptus,
Cyrenaïca, Africa Minor, seu proprie dicta, Troglodytæ, Garamantes,
Numidia, Mauritania, Gaetulia, Libya interior, Arabia Troglodytica et
Æthiopia.

CAP. II.

Ægyptus.

Prima Africæ Asiæque proxima est Ægyptus, quam veteres Geographi in Asiæ regionibus computarunt. At posteriores, Arabico sinu, vt ante dictum, inter Asiam Africamque termino constituto, Africæ eam contribuerunt.

Nomen traxit ab Ægypto Danai fratre; ante Aëria dicta. Terminatur à Septemtrione suo mari, id est, Ægyptio, ab Ortu Arabia Petræa et dicto sinu; a Meridie Æthiopia, ab Occasu Cyrenaïca. Longa est a Pelusíaco Nilí ostio ad Catabathmum opidum milliar. CL. Lata à Nili ostiis, ad opidum Metacompsum Nilo adpositum, nunc Conzo, mill. c.

Divisa fuit generatim in Superiorem, quæ in Meridiem vergit, et Inferiorem, quæ mari interno alluitur. Superiorem rursus Nilus dividebat in Libycam, qua Occidentem, et Arabicam, qua Orientem spectat. Hinc populi Arabægyptii, illinc Libyægyptii, dicti. Inferioris pars est Marcotis, sive Marmarica, vltima versus Occidentem Cyrenaïcæ contermina. Speciatim vero universa Ægyptus in complures præfecturas descripta erat, quas Græco vocabulo Nomos vocarunt.

De urbibus Ægypti.

Ægyptus super ceteram antiquitatis gloriam, viginti millia urbium sibi Amase regnante habitata quondam prætulit; postea quoque sub Romano imperio multis, etiamsi ignobilibus, frequens.