Clarissima omnium fuit Alexandria, caput Ægypti totiusque Africæ, post deletam Carthaginem prima; ab Alexandro Magno condita; postea in tantam aucta multitudinem atque frequentiam, uti uni tantum Romæ cederet. Secunda ab hac Diospolis, sive Thebae cognomine Ægyptiæ; quas centum portas habuisse ferunt; sive, at alii ajunt, centum aulas, totidem olim Principum domos; solitasque singulas, ubi negotium exegerat, ducenos armatos milites effundere. Deinde Memphis, regia quondam: juxta quam pyramides, regum sepulchra. Turres sunt fastigiatæ, ultra celsitudinem omnnem, quæ fieri manu possit; itaque mensuram umbrarum egressæ, nullas habent umbras, regum pecuniæ otiosa ac stulta ostentatio. Reliquæ urbes sunt, Syene, Sais, Bubastis, Elephantis, Tentyris, Arsinoe et Abydus, Memnonis olim regia; postea Osiris fano inclyta: et Arabiæ contermina, claritatis magnæ Heliopolis, id est, Solis urbs. In Marmarica vicus fuit Apis, nobilis religione Ægypti locus. Fuit et Labyrinthus nullo addito ligno exædificatus, domos mille et regias duodecim perpetuo parietis ambitu amplexus, marmore exstructus et tectus, unum in se descensum habens, intus pene innumerabiles vias, multis ambagibus huc et illuc remeantibus.
CAP. III.
De incolis Ægypti ac Nilo flumine; item de Libya exteriore.
Ipsi Ægyptii, hominum vetustissimos se prædicantes, cum Scythis de gentis antiquitate olim contenderunt. Antiquissimos esse post Syros, vel ipsa sacra Scriptura attestatur. Disciplinarum complurium inventores rerumque divinarum ac siderum peritissimi dicti sunt, quare ad eos Dædalus, Melampus, Pythagoras, Homerus et alii complures eruditionis causa profecti.
Sub regibus esse jam inde ab initio rerum consueverunt, modo suis, modo Æthiopibus; dein Persis ac Macedonibus; moxque iterum suis, donec Romani, Augusto debellante, in provinciam redegerunt Ægyptum. Post hoc Saraceni eam occuparunt: quibus successit Sultanorum inclytum nomen, ex Circassis Tartarorum gente ortum. Postremi Turcæ ann. M DXVI invaserunt, qui etiam nunc tenent.
Nilus.
Sed de Nilo hoc loco pauca quædam retulisse haud abs re fuerit. Terra ipsa Ægyptus expers imbrium mire tamen fertilis, et hominum aliorumque perfoecunda generatrix. Nilus id efficit, amnium in internum mare permeantium maximus. Hic in Africæ desertis, montibus Lunæ ortus, haud statim Nilus est, et primum ingentem lacum Nilidem, qui nunc Zaire et Zembre dicitur, CXX. milliar. German. permeans, cum diu simplex sævusque receptis dextera magnis aquis descendit, Astapus cognominatus, quod Æthiopum lingua significat aquam è tenebris profluentem, circa Meroen, Insularum, quas innumeras lateque patentes spargit, clarissimam, lævo alveo Astabores dictus est, hoc est, ramus aquæ venientis è tenebris; dextero veto Astusapes, quod latentis significationem adjicit, nec ante, quam ubi rursum coit, Nilua dictus est. Inde partim asper, partimnavigia patiens; mox præcipiti cursu progressus, inter occursantes scopulos non fluere immenso fragore creditur, sed ruere. Postea lenis, et fractis aquis domitaque violentia, et spatio fessus, tandem ad [Greek: Delta] opidum per omnem Ægyptum vagus et dispersus, septem ingentibus ostiis in mare Ægytium se evomit. Bis in anno, certis diebus auctu magno per totam spatiatus Ægyptum, foecundus innatat terris. Causas hujus incrementi varias prodidere; sed maxime probabiles duas: Etefiarum eo tempore ex adverso flantium repercussum, ultro in ora acto mari: aut imbres Æthiopiæ æstivos, iisdem Etesiis nubila illò ferentibus ex reliquo orbe. Idem amnis unus omnium nullas expirat auras.
Libya exterior.
Cæterum à tergo Ægypti versus Meridiem, juxta sinistram Nili ripam, Libya est exterior ad Æthiopiam extensa: nunc est Elfocat desertum et Gaoga.