[Sidenote: Vallis Iosaphat.] Extra muros ciuitatis Ierusalem ad plagam orientalem, est vallis Iosaphat contigua, ac si esset fossata muris ipsius ciuitatis, et Ecclesia vbi sanctus Stephanus lapidabatur, et obdormiuit in Domino. Hinc non longè est porta ciuitatis, quæ dicitur aurea, quæ nunc sempèr obfirmata seruatur. Per hanc intrauit Christus sedens asino, et adhuc ostenditur rupis seruare vestigia animalis in tribus aut pluribus sui locis. [Sidenote: Mons Oliuarum. Torrens Cedron.] Statim vltrà vallem Iosaphat aspicitur mons Oliueti, sic dictus à pluribus, quia ibi sunt oliuarum Arbores. In planicie huius vallis decurrit riuulus dictus torrens Cedron, secus quem habetur pulchra, et honorificata Ecclesia sacrosanctæ sepulturæ beatæ, et gloriosæ matris Christi: descenditur autem in Ecclesiam per gradus 44. quòd extrinsecus est vallis inculta per fluxum fortassè torrentis, seu per alios euentus proptèr Antiquitatem temporis. Ibique monstratur sepulchrum eius vacuum. Habentur iuxta sepulchrum duo altaria, sub vno est fons Aquæ quæ putatur exire de vno Paradisi flumine.

Satis propè ab hac Ecclesia ad rupem Gethsemane habetur capella, vbi scilicet Iudæis traditus fuit Christus à Iuda. In ipsa quóque rupe ostendebatur mihi figura impressæ manus ad digitorum extensionem, quo artificiosius humanano studio sculpi non posset, quam referunt Christum sua venerabili manu inclinando ad rupem efficisse dum Iudæi impuras manus ad capiendum iniecerunt in eum. Hic ad iactum lapidis in meridie orauit ['oraiit' in source text—KTH] ad suum patrem, et pro vehementi orationis intentione sanguineum exudauit sudorem: atque ibi non remotè videtur tumba regis Iudeæ Iosaphat, á quo et vallis sibi nomen assumpsit: et credimus in hanc vallem Christum venturum ad nouissimum, et generalissimum iudicium, vbi (Iohele propheta testante) disceptabit de omni actione mortalium. [Sidenote: S. Iacobi sepultura.] Ad tractum sagittæ de hac tumba, est Ecclesia vbi sanctus Iacobus maior Apostolus primo post martyrium fuit sepultus, cuius modo sacrata ossa venerantur Compostellæ in Galizia.

Vltra vallem in supremo montes Oliueti apice discipulus cernentibus, Dominus noster Iesus Christus eleuatis manibus ascendit in coelum, et super eundem locum digna habetur Ecclesia, in qua eiusdem Ascensione tale seruatur in rupe pauimenti indicium, quod sinistri pedis Christi videtur vltimum vestigium.

Hinc satis propè habetur et capella medio montis, vbi Christus sedens prædicauit octo beatitudines, vbi et creditur docuisse discipulos orationem Dominicam, scilicet, Pater noster, &c. Ab eo quoque loco non distat multum Ecclesia beatæ Maaiæ Aegyptiacæ, in qua et eius tumba videtur: et haud procul inde est vicus Bethphage, vbi Christus misit ante passionis suæ tempus duos de discipulis pro asina et pullo eius. In cliuo vero huius montis Oliueti versus ciuitatem, monstratur locus, de quo videns Dominus Ierusalem, fleuit super illam, dicens, quod si cognouisses et tu, &c. [Sidenote: Bethania.] Atque vltrà montem in discensu eius in orientem est villa siue castellum Bethaniæ, distans quasi ad leucam ab vrbe vbi in domo cuiusdam Symonis inuitatu Christus condonauit omnia peccata Mariæ Magdalenæ. Et in ipso castello, quod erat sororis Marthæ, et Mariæ rescuscitauit fratrem earum Lazarum quatriduanum mortuum.

[Sidenote: Ierico.] De Bethania in Ierico sunt 5. leucæ, quæ quondam fuit ciuitas speciosa sed iam est villa modica: ibi Diues Zacchæus ascendit in arborem Sycomorum, vt videret transeuntem Dominum, et restituens fraudata quadraplum, obtinuit peccatorum remissionem omnium.

Item de Bethania ad flumen Iordanis est iter ferè octo leucarum, per montes, ac valles deuios, et desertos. [Sidenote: Christiani Georgici.] Porrò de Bethania in orientem ad 6 leucas venitur in montem magnum, vbi Christus expleto 40. dierum, ac noctium ieiunio temptatus est à diabolo, fuítque in eodem loco quandoque Ecclesia, sed modo habetur ibi quasi coenobium quorundam Christianorum, qui Georgici vocantur. Sciendum enim est, quod vbique intra terram Saracenorum, et similiter multorum Paganorum inueniuntur Christiani dispersi, habitantes sub tributo, qui licet sint baptizati omnes, et beatissimam Trinitatem credentes, diuersificantur tamen nominibus, moribus, ritibus, fide, et opinionibus: ita vt semper vel in multis vel in aliquibus dissentiant à Romanæ Ecclesiæ consuetudinibus.

[Sidenote: Iacobitæ. Syrij. Georgica. Cordelarij. Indi. Nubij. Nestorini. Arriani.] Aliqui námque eorum dicuntur Christiani Iacobitæ: hij errant circa peccatorum remissionem, dicentes, non debere confiteri homini sed soli Deo. Alij Syrij, Isti in fermentato pane conficiunt Sacramentum altaris ritu Græcorum. Alij Indi, Nubij, Nestorini, et Arriani. Præfatus autem mons magnus, vocatur hortus Abrahæ, ex eo quod Abraham patriarcha ibi dicitur commoratus, et currit propè montem riuulus, in cuius aqua vel fonte Deus sal per Helizeum prophetam mitti iussit, vt sanaretur sterilitas, id est, amaritudo aquæ. Nec distat hic mons à Ierico vltra grandem leucam.

CAPVT. 18.

De notabilibus alijs locis, et mari mortuo.

Rursum de ciuitate sanctæ Ierusalem versus Occidentem itinere leucæ, habetur pulchra satis Ecclesia, in loco vbi dicitur creuisse arbor crucis salutiferæ. Arbor excelsa, digno stipite sacra Christi membra tangere. [Sidenote: Nota.] Tenetur istud quidem pro certa veritate: nam et hoc satis testatur constructio tantæ, et talis Ecclesiæ, quamuis multa aliena, et incerta scripta de crucis arbore ferantur per orbem. Hinc ad duas leucas est et alia Ecclesia, vbi obuiauerunt sibi Maria virgo, et Elizabeth eius cognata, et ad saluationem Mariæ Christi baiulæ exultauit Iohannes in vtero Elisabeth grauidæ.