[Sidenote: Emaus Castellum.] De isto quoque ad leucam est Emaus castellum, distans in spacio stadiorum 60. ab Ierusalem, vbi discipuli in coena die resurrectionis Domini cognouerant eum in fractione panis. [Sidenote: Cosdrus Imperator.] Porrò ab Ierusalem ad alium exitum, ad duo stadia videtur spelunca grandis de qua dicitur quod tempore Cosdri Imperatoris Persarum, fuerunt circa Ierusalem 12. mille martyrum occissi, quorum, omnium corpora leo habitans in spelunca congregauit ibidem voluntate diuina, tanquam pro singulorum sepultura obsequiosa.
[Sidenote: Mons Exultationis.] Item ab vrbi ad leucas duas habetur in monte tumba sepulturæ sancti Samuelis prophetæ, qui mons nunc vocatur exultationis vel læticiæ, eò quod peregrinis ab illa parte intrantibus reddit primum sanctæ ciuitatis aspectum. Ab oppido autem Ierico in 30. stadiorum spacio venitur ad Iordauis fluuij locum, vbi beatus Iohannes Baptista Christum sacri baptismatis merebatur tingere lymphis. Et in cuius reuerendi mysterij venerationem habetur ad dimidiam leucam à fluuio ædificium honestæ Ecclesiæ consecratum in nomine eiusdem venerabilis baptistæ ministri. Ab hac Ecclesia de propè vidi domum de qua patiebar mihi narrari, quòd in eodem loco olim fuerit Ieremiæ sancti habitatio prophetæ.
[Sidenote: Iordanis descriptio.] Notandum est. Iordanis fluuius quamuis grandis non sit, bonorum tamen piscium copiam nutrit, ortum accipiens sub monte Libanon ex duobus fontibus, scilicet Ior, et Dan, quæ nomina simul mixta nomen Iordanis efficiunt. Decurrit autem per quendam locum dictum Maron, ac secus stagnum quod diciter Mare Tyberiadis, ac subter montes Gylboe per amoenissima loca, atque in subterraneis meatibus per longum spacium se occultans tandem exit in planitie, quæ dicitur Meldam, id est, forum, quod certis temporibus ibi Nundinæ exercentur, et ad extremum se iactat in mare mortuum.
[Sidenote: Mare mortuum.] Hoc stagnum quod vocatur mare mortuum habet longitudinis 600. ferè stadia, et latitudinis 150. et appropinquat aliqua pars huius maris ad quatuor leucas propè Ierico, videlicet ad latus camporum Engadi, ex quibus (vt supra dictum est) eradicatæ fuerunt abores Balsami, quæ modò sunt in agro Cayr Ægypti. [Sidenote: Nota.] Istud mare dicitur mortuum.
[Sidenote: Cur mare mortuum dicatur.] Primo quidem quòd non viuidè currit, sed est quasi lacus.
Secundò quod amara est eius aqua, et foetidum reddit odorem. Tertio quòd propter eius amaritudinem terra adiacens littori nil viride profert.
Quartò (prout dicitur) si cadat in ea bestia, vel aliud quid viuens, vix poterit plenè mori siue submergi in octo diebus, nec nutrit in se pisces aut quid simile.
Littora quoque sua variant quam sæpè colorem, et sine vlla agitatione ventorum eijcit in quibusdam locis se aqua, extra proprios terminos. Per huiusmodi aquam dicitur Deus pro indicibili vitio Pentapolim submersisse, Sodomam, Gomorram, Adamam, Seboim, et Segor.
Quidam vocant hoc mare lacum Asphaltidis, alij fluuium Dæmonum, aut flumen Putre. Quod autem olim propheta interpretans dixit, montes Gilboe, nec ros nec pluuia veniat super vos, magis spiritualitèr quàm literalitèr videtur intelligendum. [Sidenote: Nota.] Nam ibi crescunt altissimi cedri, et arbores poma ferentes, ad capitis quantitatem humani, ex quibus valdè saporosus fit potus.
Mare istud mortuum determinat fines terræ promissionis, et Arabiæ. Ideoque vltra ipsum mare condidit quondam, vnus successorum Godfridi de Bollion forte et spectabile castrum, ponens illic copiosam Christianorum militiam ad terram promissionis custodiendum. Nunc verò, temporis, est Soldani, et appellatur Caruth, id est mons Regalis. Sub hoc monte est villa dicta Sobal: habitat in illis partibus magna Christianorum multitudo.